MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
g I.
Utrum viderit Angelos et spiritualia par species proprias ?
Et videtur, quod sic :
1. Ipsa enim videre potuit et vidit spiritum increatum per speciem propriam : ergo et quemlibet alium.
2. Item, Gregorius : " Quid est quod non. videant, qui videntem omnia vident ? " Sed ipsa videt videntem omnia : ergo vidit omnia.
3 Item, Philosophus dicit, quod intellectus cognoscit omnia propter seipsum cognoscendum : quidquid autem est secundum naturam cognoscitivum alicujus, cognoscit illud nisi impediatur : illa autem impedimenta secundum quod in superioribus dictum est, secundum Augustinum, sunt phantasmata corporalium, animae per amorem conglutinatae, quibus abstractis ipsa seipsam videt : sed ab his anima beatissimae Virginis potuit seipsam abstrahere : ergo potuit seipsam videre per speciem propriam.
4 Item, Augustinus in libro de Spiritu et Anima : " Anima concupiscibilitatem, rationabilitatem, et irascibilitatem habet antequam corpori infundatur . " Et intelligitur, quod non eam habet a corpore, sed a sua natura in se : ergo anima in se naturaliter est cognoscitiva. Et posito per impossibile, quod non infunderetur corpori, adhuc esset cognoscitiva, si non esset coarctata per aliam naturam : ergo apta nata est cognoscere omnia : sed inordinatum esset, quod aliquid esset cognoscitivum omnium aliorum, et non suiipsius : ergo naturaliter anima cognoscitiva est suiipsius et omnium aliorum : ergo cognoscet omnia et seipsam, nisi impediatur: hoc autem est impedimentum quod dictum est supra : sed in anima beatae Virginis hoc fuit sublatum : ergo vidit seipsam et omnes Angelos et omnia creata. Unde Augustinus in libro de Spiritu ei Anima : " Animus corporis domi. nator, rector, et habitator videt seipsum per semetipsum. Non quaerit auxilium corporalium oculorum, imo vero ab omnibus corporeis sensibus tamquam impedientibus et perstrepentibus abstrahit se ad se, ut videat se in se, et noverit se apud se. Et cum vult Deum cognoscere, elevat se super se mentis acie . "
5. Item, Philosophus dicit quod non omnino et penitus difficillimorum est cognoscere, et aliquam fidem accipere de anima. Et intelligitur secundum suam substantiam : operationes enim et potentias ipsius et accidentia cognoscere non est difficilllimorum. Sic igitur cognoscere animam in se per suam speciem est de numero difficillimorum : ergo est de numero cognoscibilium : ergo secundum Philosophum, qui non habuit respectum ad gratiam, possibile est animam cognoscere per speciem propriam, licet difficulter : sed illa difficultas removetur per abstractionem a phantasmatibus corporalibus. Sed illa abstractio fuit completissima in contemplatione beatae Virginis : ergo vidit Angelos et spiritus et animas in sui contemplatione, et substantias incorporalium.
6 Item, Philosophus in III de Anima ponit intellectum agentem. Et quod ille non sit pars animae, sic probatur : Sicut in omni natura causa formalis quae est faciens omnia, penitus alia est in essentia a causa materiali in qua fiunt omnia, et ex his duobus numquam componitur unum : ita se habet intellectus universaliter agens et intellectus possibilis in anima : ergo neque sunt idem in essentia, neque sunt partes componentes unum totum : ergo intellectus agens non est pars animae, nec potentia.
Item, Nulla ars neque mechanica, neque liberalis, eadem est in essentia cum anima in qua est, neque est eadem in essentia cum materia quae sustinet operationes venientes ab ipsa : sed intellectus agens se habet ita ad possibilem sicut ars ad materiam : ergo non sunt eadem in essentia, neque constituunt aliquid totum ut partes animae.
Item, Nulla potentia est habitus : et intellectus possibilis dicit potentiam per se, intellectus vero agens ut habitus : ergo non sunt idem in essentia.
Item, Numquam lumen quod facit potentia colores actu esse colores, est idem in essentia cum coloribus qui fiunt actu, neque in sensitivo visus susceptivo coloris, neque constituunt aliquid unum essentialiter cum altero illorum : sed intellectus universaliter agens se habet ad species intelligibiles sicut lumen ad colores, et se habet ad intellectum possibilem ut lumen ad sensitivum visus : ergo non est essentia eadem intellectus possibilis et agentis, neque constituunt unum ut partes animae.
Ex his rationibus et ex dictis Philosophi inductis patet, quod intellectus agens non sit pars animae.
Item, Omnia quae intus sunt in anima, proportionabilia sunt eis quae sunt extra, et .anima quodammodo est omnia, quia omnia cognoscit : ergo sicut est una omnia tamen faciens, sic species ipsius accepta in anima et intellectu omnia erit faciens in intellectu. Major patet in capitulo de reminiscentia. Minor in tractatu de intellectu agente. Intellectus enim per cognitionem creatorum venit in cognitionem primi principii secundum quod est causa omnium, et suscipit in se speciem intelligibilem ab ipso, et intellectus iste acquisitus in anima omnia facit in anima, eo quod dicitur intellectus agens universaliter facere.
Etsi quaeritur, utrum contingat aliquem habere intellectum agentem, qui non novit primam causam, neque habet speciem acceptam ad cognitionem primae causae?Dicimus quodhominesnonhabent complete intellectum agentem hujusmodi, Sed habent dispositionem quamdam fluentem a prima causa quae dicitur lumen illuminans intellectum possibilem.
Et si quaeratur, cum intellectus sit nobilissima pars animae perfectissime cognoscens, minus indigens exteriori admimiculo quam aliae partes, quare indigeat hujusmodi lumine, sensus autem et phan-
tasia minime ? Dici oportet, quod minime indigeat hujusmodi lumine ad cognoscendum species intelligibiles, quae prius sunt phantasmata, quia sic est minoris et debilioris potentiae quam sensus et phantasmata, sed indiget lumine hujusmodi ad cognoscendum talia quae sunt occulta naturae, quae non possunt apprehendi sensu vel phantasia, cujusmodi sunt substantiae quae in rebus sunt naturalibus phantasmata facientibus, ipsaevero minime phantasmata facere possunt, et substantiae hujusmodi sunt separatae, ut Angeli, et separabiles, ut animae, in quarum cognitione indiget intellectus tali lumine a primo principio infuso, et ad cognitionem ipsius primi principii. Et de hoc verum est quod dictum est quantum ad cognitionem talium specierum : quia sicut facit lumen potentia colores, actu colores, ita hujusmodi lumen impressum intellectui a primo principio facit hujusmodi species occultas potentia intelligibiles, actu intelligibiles.
Ex his etiam patet, quod physice procedendo, possibile est animam existentem in corpore spiritus et spiritualia et substantias corporis videre etiam sine praesentia gratiae : ergo multo fortius anima beatissimae Virginis elevata et abstracta gratiae plenitudine.
Item, Secundum philosophiam oportet dici, quod intellectus habet duplicem potentiam, phantasticam dum in corpore est, et non phantasticam dum est separatus a corpore. Et sic ejus potentia phantastica est corruptibilis mediante phantasia, et in quantum talis, corruptibilis est, potentia vero sua per naturam simpliciter inest ei per naturam suae substantiae et non alio mediante, unde et ista potentia incorruptibilis est sicut sua substantia. Inde sic : Omne principium quod habet potentiam unam per se et secundum suam naturam, aliam vero mediante alio et per accidens, essentialius uti debet potentia quam habet per se, quam illa quam habet mediante alio et per accidens : sed intelle- etos hujusmodi potentiam habet duplicem. : ergo utilius, nobilius et melius uti debet potentia quam habet per se, quam illa quam habet per accidens.
Item, Omnis intellectus qui habet unam potentiam per se, aliam per accidens, melius et verius uti debet et cognoscere per illam quam habet per se, quam per illam quam habet per accidens : ergo si est per accidens in corpore, nihil aufertur ei, sed magis confertur : quia dicitur de anima existente in corpore, quod omnia cognoscit et quodammodo dicitur omnia : ergo melius et verius cognoscet per potentiam non phantasticam, quam per potentiam phantasticam : ergo melius cognoscet spiritualia quam phantastica.