QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia Averrois, quam Albert. Jandun. et alii sequuntur, materiam in materialibus non esse de quidditate, sed solam formam, refutat eam Doctor variis locis Aristot. et rationes ejus destruit. Idem praestat 3. d. 22. num. 9. ubi rationes hujus sententiae ducit ad oppositum. Solvit argumenta Averrois optime explicans, quomodo potentia remota ad corrumpi sit scibilis per medium commune, abstrahens ab existentia, proxima vero non.
Dicitur secundum Commentatorem isto cap. commento 3. a. quod non pertinet ad definitionem: unde dicit, quod quaedam definitio est, ubi apparet materia, quaedam ubi non apparet materia: ubi apparet materia, ibi una pars posita non pertinet, materia scilicet ubi non apparet quaelibet pars posita, pertinet. Item, ratio ad hoc c. 4. vel 5. hujus 7. omnia facta a casu et ab arte habent materiam, et illa est, qua res potest esse et non esse, ibidem; si ergo materia sit principium, per quod aliquid possit esse et non esse, si esset pars definitionis, quod quid est posset per se generari et corrumpi, contra Philosophum, cap. 4. hujus 7. et penultimo, text. com. 34. et 53. Confirmatur, quia materia secundum aliquos ponitur principium individuationis, ideo prohibet intelligibilitatem secundum Avicennam 8. Metaphysicae; igitur quidditas cum sit per se intelligibilis, oportet quod abstrahatur a materia. Additur, quod materia non est qua res est, sed qua potest esse et non esse, esse autem aut non esse non est de quidditate rei. Item, materia manet, quidditate in isto corrupta.
Contra illam positionem sunt auctoritates adductae. Item 8. hujus, in fine primi cap. text. com. 6. quod quid quidem tantum differunt, actum quidem totum compositum, qui ponunt materiam et formam. Item in eodem cap. 3. text. comm. 9. secundo contra Platonem, omnis definitio habet quid, quale, et oportet hoc esse ut materiam, illud ut formam; nisi ergo materia pertineret, non haberet contra Platonem, quod idea non est definibilis, quia est sola forma: ergo quod definitur vere habet materiam et formam, et utrumque pertinet ad definitionem. Item, ratio omnis 7. hujus, text. com. 33. idem in 8. text. com. 2. habet partes, et sicut partes rationis ad rationem, sic partes rei ad rem. Sicut ergo omnes partes praecise exprimunt totam rem, ita omnes partes rationis rationem rei. Item, perfectissime cognoscitur unumquodque quando cognoscitur quid ipsum est 7. hujus, text. com. 20. et 21. sed impossibile est perfecte cognoscere rem, non cognita materia ejus: ergo forma non est tota quidditas ejus, quod habet materiam. Probatio minoris Philos. 2. hujus, text. com. 13. si species causarum essent infinitae, nihil esset cognoscibile, quia infinita non possunt cognosci: ergo ad cognitionem rei perfecte, oportet cognoscere omnes causas. Item 8. hujus, text. com. 11. ibidem de materiali substantia, idem plane. Item, substantia habet definitionem, non ex additione 7. hujus, text. com. 12. et inde, ergo quidquid ponitur in definitione substantiae pertinet ad quid ejus. Sed 6. hujus, text. com. 2. et inde, in definitione rei materialis debet poni materia, et si non esset de ratione definitionis, definitio esset ex additione.
Item, quod quid est est illud, quod est primo ens, et est illud cujus est primo esse, sed quod primo est, est compositum, quia in8. text. c. 3. ubi distinguit substantiam, dicit quod substantia composita est simpliciter hoc aliquid, et separabile primo per se existens. Si ergo hoc, tunc quod quid est, est compositum ex materia et forma.
Item, contra rationes primae opinionis. Primo contra secundam, si materia esset de se haec, non possent duae materiae convenire in una ratione materiae, sicut arguitur de dualitate: habet ergo materia communitatem sibi correspondentem ad materias, sicut forma ad formas. Et hoc probat auctoritatibus, 2. Physic. text. comm. 38. et inde, 5. Metaph. cap. de Causa, text. com. 3. causa et effectus semper proportionantur, ita quod singularium sunt causae singulares, universalium, universales. Similiter in 12. hujus, cap. 2. text. com. 27. singularium aliud, ut tua materia et mea, et species, et movens, universali autem ratione eadem, similiter in isto cap. homo et equus, et quae ita sunt in singularibus;universaliter autem non sunt substantia, sed simul totum quoddam ex hac materia, et hac ratione, ut universaliter; singulare vero ex ultima materia, Socrates jam est, ibidem infra, anima substantia prima, corpus vero materia, homo vero, aut animal quod est ex utrisque, ut universaliter. Suppo sita igitur universalitate materiae, quod est contra secundam rationem illorum, arguitur ex hoc ad principale sic : Materia in universali considerata, et forma in universali considerata, sunt constitutiva compositi in universali considerati: igitur ad quidditatem illius constituti ut sic, pertinet utrumque constituens, ut sic. Antecedens probatur, quia ratio potentiae et actus, propter quam ex materia et forma fit unum, manet in materia et forma in universali consideratis, nam in qualibet materia et forma particulari, est ratio potentiae et actus: ergo per materiam communem, cui primo inest. Consequentia prima probatur, quia id, quod constituitur in universali, non est ens per accidens, sed ens per se: igitur habet quid. Et patet, quod partes illius sunt constituentia ipsum: ergo, etc. Contra primam rationem eorum, arguitur per idem, quia posse esse et non esse, est passio communis univoce inhaerens multis: ergo requirit subjectum commune, de quo est demonstrabilis, et medium commune, per quod demonstretur; si ergo materia in naturalibus, est illud medium secundum illud dictum Philosophi, sequitur quod materia est communis, et ita principium constituti communis.
Sed ad solutionem illius rationis, quia aliter concedetur corruptibile inesse communi, et aliter singulari, notandum, quod potentia ad corrumpi, sive ad non esse, potest intelligi duplex, scilicet remota, quae est quaedam aptitudo consequens naturam, sicut passio ejus. Et illa est scibilis per medium commune, et abstrahit ab existentia, alioquin nulla passio naturalis communiter pertinens ad generationem vel corruptionem, posset de aliquo sciri. Alia est potentia propinqua, quae est ordo immediatus ad actum in proprio et proximo receptivo actus: et quia actus non inest nisi simul toti, quod non tantum includit naturam hanc, sicut per se communis includit, sed addit super hoc existentiam. Quod autem consequitur existentiam, communiter non pertinet ad quid, nec est scibile in creaturis: ideo ista potentia non est scibilis, nec materia ut est principium hujus est pars quidditatis, nam ut sic includit materia et indivisionem, et existentiam, quorum neutrum includitur in materia, ut est pars speciei, sed abstrahit ab utroque. Per hoc patet ad secundum, quod fuit confirmatio istius, quia materia absolute non est de se haec, nec principium unde compositum sit hoc. Intelligibilitatem autem alicujus intellectione abstrativa, quae non est visio, qualis est communiter intellectio nostra prohibet materialitas, non quae est in habendo materiam, sed in habendo conditiones materiales, quae sunt limitatio individuationis et existentia, et ita potest exponi Avicenna. Quod autem additur, quod non est qua res est, falsum est, imo est qua in suo genere causae, alioquin habens quid primo ut universale, esset similiter. Nec per hoc, quod dicitur esse qua res potest esse, excluditur hoc, sed includitur, nam nihil est principium proprium alicujus potentiae in re, nisi idem fit aliquid in re. Quaere in 9. q. 1. Quod tertio adjungitur, quod materia manet, nihil valet, quasi materia non esset pars simul totius, manet enim simul toto corrupto, unde non sequitur, totum corrumpitur: ergo quidquid fuit de quidditate totius, corrumpitur, sed forte quantum ad aliquod esse, quod habuit in toto: maneret enim A B, secundum Philosophum, A B corrupta, et tamen sunt partes quidditatis A B, secundum ipsum, text. com. 60. hujus.