REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Henrici, posse liberum arbitrium sine gratia cavere ab omni peccato mortali actuali disjunctive, non tamen copulative. Exemplum de navi perforata, cujus singula foramina quis obturare posset, non omnia simul, sic de multis tentationibus. Objicit Doctor contra hanc dupliciter.
Dico ad quaestionem quod vitare peccatum potest intelligi dupliciter, vel quod peccatum accipitur pro reatu, qui relinquitur post actum, qui est sine actu tunc, et peccatum originale dicitur tale ; si enim consisteret in actu tunc elicito, esset actuale. Alio modo potest accipi, ut consistit in actu tunc existente. Primo modo, sive in primo statu non potest liberum arbitrium viatoris vitare peccatum, sed hoc non est propter incompossibilitatem gratiae et peccati habitualis formaliter, ita quod alterum illorum necessario insit, quia sicut in statu innocentiae caruit homo probabiliter in sua creatione peccato et gratia, sic posset Deus talem naturam nunc reparare, licet non faciat de potentia ordinata. Haec igitur est causa quare liberum arbitrium non sufficit ad vitandum peccatum primo modo, quia modo omnes sunt nati filii irae, ad Ephes. 2. ideo nunc nisi recipiat gratiam est in peccato ; et postquam gratiam receperat, non perdit eam sine peccato mortali, et tunc non potest redire sine gratia. Sed Pelagius negavit originale peccatum in parvulis.
De peccato secundo modo, ut consistit in actu, dicitur quod homo potest per liberum arbitrium existensin peccato originali vitare omne aliud peccatum consistens in actu, quia si non, hoc non esset nisi duplici de causa. Vel quia non paenitet, tamen tenetur paenitere, vel quia non conservat alia praecepta, quae tenetur observare. Sed neutro modo existens in peccato originali, peccat ; non enim tenetur paenitere in multis casibus, in quo tenetur post paenitere per liberum arbitrium secundum judicium rationis naturalis ; nec tenetur alia praecepta servare alio modo, quam possit per liberum arbitrium, quia nihil praecipitur a Deo, nisi quantum possibile est ; Deus enim nihil praecipit implere, secundum Sanctos, quod est impossibile. Quomodo tamen illud sit impossibile, et quomodo non, dictum est distinct. 7. hujus, ideo hic non recito, sed dico de aliis peccatis occurrentibus ex tentationibus, quod adhuc possibile est per liberum arbitrium omnia talia vitare mortalia, quia de quocumque, id est, concurrentibus, possibile est ex naturalibus deliberare, et judicio existente completo potest voluntas recte eligere, et per consequens potest omne peccatum occurrens ex tentatione vitare.
Item, Hieronymus ad Damascenum Episcopum: Confitemur semper nos posse peccare, et posse non peccare; igitur post peccatum originale potest vitare quodcumque aliud committendum per liberum arbitrium ; potest enim homo recte deliberare ex naturalibus.
Dicitur tamen quod homo potest vitare singula peccata, sed non omnia occurrentia, sicut existens in navi perforata in multis locis potest singula foramina obturare, sed non omnia simul, cum enim se convertit ad unum, aqua ingreditur ad aliud ; sic homo expositus tot tentationibus, dum resistit uni, labitur in aliam. Ad hoc videtur Gregorius 25. Moral. cap. 10. Peccatum opprimens hominem suo pondere mox ad aliud trahit ; sic existens in peccato originali mox trahitur ad aliud.
Contra, qui potest resistere multis divisim, si non occurrat, nisi semper unum illorum simul, aequaliter potest resistere uni et omnibus ; sed quibuscumque occurrentibus tentationibus non potest haberi plenus consensus simul, nisi unius, qualis requiritur ad peccatum mortale ; et possibile est quod non occurrat nisi unum simul ; et quamquam multa possint intelligi simul habentia ordinem, non potest esse simul consensus nisi unius ; igitur aequaliter potest resistere omnibus sicut uni.
Item, si vincit unam tentationem, efficitur fortior quam prius ; igitur magis potest vincere secundam.
Item, unum peccatum mortale non corrumpit statim habitum ad bene operandum, quia non unico actu inducitur habitus contrarius ; igitur qui semel peccavit, si prius habuit habitum acquisitum ad bene operandum, adhuc magis inclinatur ad oppositum illius peccati quam ad consimile peccatum. Et praeter hoc magis distant peccata ab invicem, ubi extrema sunt vitiosa, et virtus in medio, quam virtus ab extremo ; igitur si peccat uno peccato, ut peccato avaritiae, magis disponitur ad non peccandum peccato prodigalitatis, quam dum stetit in medio. Non igitur ex uno peccato trahitur ad aliud semper, et quanto plus trahitur ad unum peccatum, tanto minus trahitur ad peccatum oppositum vel disparatum.