Quod christus verum corpus habuit, non de caelo, contra valentinum.
Valentinus autem etsi verum corpus christum habuisse confiteretur, dicebat tamen eum carnem non assumpsisse de virgine, sed attulisse corpus de caelo formatum, quod transivit per virginem, nihil ex ea accipiens, sicut aqua transit per canalem.
Hoc etiam veritati Scripturae contradicit. Dicit enim apostolus, rom.
I, 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem, et ad Gal. IV, 4, dicit: misit deus filium suum unigenitum factum ex muliere. Matthaeus autem I, 16, dicit: et Iacob genuit ioseph virum mariae, de qua natus est iesus, qui vocatur christus, et postmodum eam eius matrem nominat subdens: cum esset desponsata mater eius maria ioseph. Haec autem vera non essent, si christus de virgine carnem non assumpsisset. Falsum est igitur quod corpus caeleste attulerit.
Sed quod apostolus I ad corinth.
XV, 47, dicit: secundus homo de caelo caelestis, intelligendum est quod de caelo descendit secundum divinitatem, non autem secundum substantiam corporis.
Adhuc. Nulla ratio esset quare corpus de caelo afferens dei filius, uterum virginis introisset, si ex ea nil assumeret, sed magis videretur esse fictio quaedam, dum ex utero matris egrediens demonstraret se ab ea accepisse carnem quam non acceperat. Cum igitur omnis falsitas a christo sit aliena, simpliciter confitendum est, quod christus sic processit ex utero virginis quod ex ea carnem accepit.