CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
De vitiis oppositis eutrapeliae, et epilogo eorum quae de tribus virtutibus dicta sunt.
Bomolochus autem minor est derisore. Derisor enim cum. despectu aliquando et a seipso et ab aliis recedit : propter quod in convictu dictorum et factorum odiosus est. Bomolochus autem etsi risum iaciat, et talia dicat vel faciat indecentia, quorum nullum diceret gratiosus vel studiosus : tamen nec a se nec ab aliis recedit, quia nec sibi nec aliis dissidet, omnia ad jocum referens. Derisor autem dissidet, qui risum refert ad despectum et exprobrationem. Bomolochus autem aliquando indecentia talia dicet vel. faciet, qualia non ab alio audiret vel reciperet : et haec est una deformitatum ejus.
AdminBookmark
quos duros diximus et austeros, ad tales collocutiones et convictus penitus inutilis est. Nihil enim jucundum confert ad convivere : sed in omni convictu factorum et dictorum tristatur, et nulli congruit ad jucunditatem. Quamvis autem haec medietas in ludo sit : tamen quia ludus est requies, et requies unum de necessariis est ad vitam civilem, convenit circa haec virtutem specialem esse, sicut diximus.
Tres igitur sunt quae dictae sunt in convivere medietates : et in hoc conveniunt, quod omnes sunt circa communicationem quamdam sermonum et operationum, quae communicatio est socialiter convivere. Differunt autem ab invicem in hoc, quod una quidem circa veritatem est, quae est in dictis et factis. Aliae autem sunt circa delectabile dictorum et factorum. Earum autem quae circa delectationem sunt una quidem est circa delectabile quod est in ludis : aliae autem circa delectabile quod est in his quae secundum aliam vitam sunt convictibus et colloquiis. Hoc autem ex hoc patet quod veraces severos dicimus, quasi veritatem sequentes : eutrapelos autem jucundos : amicos autem in convictu suaves et gratos.