QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Resolutio, materiam ut abstrahit ab existentia et singularitate, esse partem quidditatis speciei, id est naturae communis immediate superioris ad individua, suffic enter probatur rationibus adductis contra Averroem, de quo fuse agit Doctor 3. d. 22. a num. 5. ubi clarius totam hanc quaestionem tractat Vide Ant Andr. hic q. 12.
Ad solutionem quaestionis, et etiam ad intellectum multarum auctoritatum hic in littera, oportet distinguere de materia considerata in universali et in particulari: et de materia per se, quae nullam conditionem includit extra rationem materiae, ut est pars substantiae, quae vere est substantia: et de materia per accidens, quae ali. quam conditionem accidentalem includit, et dico quomodocumque accidentalem: sive large, ut existentiam, sicut materia simul totius: sive proprie, et hoc vel ut necessarium, hoc est, sine qua non, ut semicirculi sunt materia circuli: sive praeter necessarium, ut litterae in cera sunt materia accidentalis syllabae, sicut habetur in littera, text. com. 34. Sed etiam distinguere de simul toto, quia licet communiter vocetur individuum cum actuali existentia, cujus est generari et corrumpi, et idcirco in littera dicantur partes, in quas fit divisio, esse partes simul totius, quia ejus est primo dividi, non autem communis habentis proprie quidditatem: tamen aliquando vocatur simul totum, compositum vel universale, sicut patet in illa auctoritate superius adducta, homo et equus, etc. Similiter oportet distinguere de specie, quia quandoque sumitur pro forma, distinguendo contra materiam, quandoque pro universali, distinguendo contra singulare. Similiter, quid proprie non est nisi universalis, et ideo simul totum inquantum tale, non habet quid. Dicuntur autem aliquae partes quidditativae ejus, quae non sunt simpliciter quidditativae, cujusmodi sunt istae, quas includit ultra quidditatem specificam. Similiter quinto, habens quid potest intelligi, vel pro illo quod primo habet, et illud est commune: vel pro isto, quod habet per se, sed non primo, quia scilicet participat illud, cujusmodi est singulare; sicut igitur in cap. 4. septimi, dictum est de identitate quid, cum illo cujus est primo, ita hic dicendum, quod abstractio universalis a proprio singulari non abstrahit ab aliqua parte, quae fuit per se pars singularis, aliam partem. Sed est abstractio indeterminati a determinato toto, eodem determinate et indeterminate sumpto: est enim possibilis talis abstractio, si multa quae includuntur in determinato, faciunt unum per se. Si autem non, alterum illorum numquam per alterum determinabitur intrinsece, sed quasi per accidens, ita quod in se remanebit aeque indeterminatum. Si ergo est abstractio qualis dicta est, sequitur quod quidditas includit quaecumque communiter sumpta, quae singulariter sumpta includuntur in per se individuo illius communis, licet non illa, quae in simul toto.
Patet ergo, quod per se materia non individualis, nec simul totius proprie sumpti, sed in communi considerata, est de quidditate speciei, non prout species dicitur forma, sicut in littera, cavitatis non est pars, sed simitatis per cavitatem intelligitur forma tantum, sed speciei, id est universalis infimi sive proximi individuis, cujus proprie est quid, et primo, et idem sibi: non autem est omnino idem habenti quid per se, sed non primo, quia illud includit aliquid ultra quid. Nulla autem materia accidentalis est de quidditate speciei, licet aliqua sit de quidditate improprie sumpta simul totius proprie sumpti, hoc est, de ratione ejus tali quali, quia illud ad litum quidditati proprie dictae, non facit cum ipsa unum per se conceptum.