REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Alia sententia, quam tenet Gregorius hic et alii, hominem extra charitatem existentem, in singulis operibus, etiam praeceptis, peccare, quia juxta intentionem praecipientis tenetur implere praecepta ad finem charitatis) hanc refutat Doctor : Primo, quia nullus esset monendus implere praecepta, quia audiendo Missam die Dominica peccaret, si non esset in gratia. Secundo, Paganus dando eleemosynam ex pietate, peccaret. Haec rejicitur ab omnibus, de quo Suar. Vega, Bellarmin. citati. Vide pro hoc multa in Oxon. in Scholio num. 7. Rejicit modum dicendi D. Bonaventurae de tempore deliberandi, transacto, et non transacto.
Aliter dicitur, quod existens in peccato originali, vel in alio quantum ad reatum, non potest vitare aliud peccatum, sed necessario peccatum novo peccato, quia ipse non servat praecepta secundum intentionem mandantis. Praeceptum enim est diligere Deum et proximum, et facere talia opera, et talia ex charitate, et in ordine ad finem ultimum, et sic non servat aliquod praeceptum.
Item, praeceptum affirmativum, diliges Deum, etc. obligat ad semper, etsi non pro semper, tamen in aliquo casu, et aliquando tenetur hoc implere ; sed non potest diligere Deum ex toto corde dilectione salubri sibi ad salutem ; igitur in nullo quando potest hoc implere.
Contra illud, si existens in peccato mortali peccet mortaliter de novo in actu bono ex genere, si non faciat illum secundum intentionem mandantis, sequitur quod existens in peccato in audiendo Missam, peccaret mortaliter, et in servando Sabbatum, quia non ex intentione mandantis. Et tunc existens in mortali non esset monendus quod faceret tot bona, quot posset, imo ad nullum faciendum, cum in quolibet peccaret mortaliter. Dicunt quod gravius peccaret si non faceret. Illud non valet, quia modicum remedium esset, cum quis deberet peccare, suadere ei quod ipse peccaret alio genere peccati mortalis ; non enim debet esse talis commutatio, quod necessario fiat peccatum mortale minus, ad vitandum majus in nullo casu.
Item, sequeretur quod Paganus in dando eleemosynam pietate naturali, peccaret mortaliter. Prima ratio hujus positionis non valet, quia etsi Deus voluit hominem sic operari ex intentione mandantis, non tamen voluit hoc imponere homini ex necessitate, quod in quolibet actu esset obligatus ad operandum sub tali intentione, et si existens in peccato mortali non habeat ad hoc conscientiam de reddendo aliquid, quod injuste abstulit, potest habere vehementiorem modum diligendi Deum, quam multi existentes in gratia, et tamen non eum diligit dilectione meritoria, nec tamen in sic diligendo peccat novo peccato. Et per hoc patet ad secundam, quia ubi dicitur, diliges Deum, etc. dicitur diliges proximum sicut teipsum, et ex illo oriuntur omnia praecepta negativa. Nunc autem non permittendum est proximum morifame, sed sibi subveniendum in necessitale, quamquam existat in peccato mortali.
Aliter dicitur, quod non potest vitari peccatum mortale, quia ibi est distinguere tempus deliberationis, et tempus ante deliberationem, et post, et rudiori plus temporis est dandum ad deliberandum quam subtiliori ; ideo non est ibi certa mensura ante tempus, quo potui deliberare ne peccaret quis nisi venialiter. Sed post tempus completae deliberationis, potest discernere quod est mortale, et ideo tunc potest vitare quodlibet aliud committendum ; si tamen tempore deliberationis non deliberet, sed fluat tempus, tunc post tempus deliberationis, non tamen post deliberationem dicitur quod non potest vitare peccatum, excaecante se malitia sua.
Contra, si fluat tempus deliberationis, aut igitur dum illud tempus fluit, habet usum rationis, vel non ? Si non, igitur non fuit sibi tempus deliberationis ; si sic, aut igitur occupatur circa aliud, vel. circa illud ? Si circa aliud, adhuc non fuit hoc tempus deliberationis ; si circa illud, igitur non excaecatur circa illuc adhuc. Si est occupatus circa illud, dum fluit tempus deliberationis, igitur in fine potest vitare peccatum per se. Non igitur post tempus deliberationis oportuit eum peccare circa illud.