MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum B. Virgo sciverit omnes artes mechanicas ?
Post haec quaeritur de scientia quae pertinet ad actionem. Et primo de mechanicis, et post hoc de liberalibus.
Quaeritur igitur, utrum beatissima Virgo sciverit omnes artes mechanicas?
Et videtur, quod sic :
1. Omnis scientia de numero bonorum est: sed et nullum bonum defuit: ergo omnes scientias habuit,
2. Item, Bonum additum bono, facit ipsum magis bonum : ergo aut defuit ei aliquod bonum, scilicet scientia, vel non. Si non, habeo propositum. Si sic, ilia addita magis bonum fieret.
3. Item, Natura non deficit in necessariis, nec abundat in superfluis : ergo multo fortius gratia: sed quaedam me- chanicae artes fuerunt beatae Virgini necessariae, sicut muliebres : quaedam superfluae, sicut viriles : ergo illas habuit, et non alias.
4. Item, Bernardus : " Quidam volunt scire ut sciant, et est curiositas : quidam volunt scire ut sciantur, et est vanitas : quidam ut aedificentur, et est sapientia: quidam ut aedificent, et est charitas . " Et bi tantum duo ultimi modi non sunt in abusione scientiae. Ergo omnis scientia non abusiva debet esse ad aedificationem sui et aliorum : sed scire mechanicas scientias viriles a beatissima Virgine non est ordinatum ad sui vel aliorum aedificationem : ergo ipsas nescivit .