QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Solvit optime argumenta principalia, vide easdem et alias solutiones 3. d. 22. num. 14. quomodo quod quid est sit idem ei cujus est, et quid circa hoc voluit Aristot. Vide supra q. 7. et ibi quae Schol. 2. notavi. Vide etiam Doct. de hoc 2. d. 3. q. 5. ad tertium.
Ad primum in oppositum, partes, quae sunt in definitione, non sunt formae invicem comparatae, quia forma non format nisi materiale respectu sui, sed sunt formae respectu definiti, scilicet de ipso formaliter praedicabiles. Ad secundum, quod forma est quod quid est, dicendum, quod 2. Physicorum, text. com. 10. et inde, dicit quod forma est natura, quia determinat rem ad esse; et dicitur res natura, quando habet formam, et res completive de se, non est nisi per formam, ideo dicitur etiam, quod est quod quid est rei. Verum est completive, non tamen est totum quod quid est, sed illud quod aggregat formam et materiam. Vel dicitur, quia secundum Platonem forma est quod quid rei: et quia Philosophus non determinavit veritatem suam de quod quid est, utrum scilicet forma sit quod quid rei solum, vel non, sed etiam requiratur materia in rebus materialibus, utitur dicto suo. Ad aliud, quod materia non est pars formae, sed in quo est forma, sed est pars speciei absolute loquendo: materia tamen posterior, quae est in individuo, non pertinet, sicut littera pertinet ad quidditatem syllabae, sed littera cerea non, sic intelligitur in aliis. Ad aliud de cognitione per materiam, dico quod materia pertinet ad cognitionem rei. Tunc ad auctoritatem, quod hoc intelligitur de materia individuali, quae est principium indivisionis. Vel aliter, si comparetur ad formam respectu ejus, est ignota: sed materia cognita per formam, facit cognoscere compositum. Aliter, materia non est motiva intellectus, ideo ab intellectu cognoscente per receptionem ab objecto non cognoscitur ex se et distincte, tamen est cognoscibilis ab intellectu, cognoscente quodlibet secundum suam entitatem propriam: nec quidditas materialis ab alio intellectu est cognoscibilis nisi per discursum, sicut materia ex translatione, sicut forma ex operatione.
Ad aliud, quod quid erat esse, est idem cum omni habente. Et dico, quod materia non impedit identitatem habentis, quod quid est, ad suum proprium quod quid est, sed habens materiam individualem, non est idem cum quod quid est speciei, et hoc propter materiam individualem, quae non includitur in specie, et de quidditate speciei est sermo hic in 7. quia loquitur Logice hic. Sed ad illud de 8. hujus, dico quod ibi accipitur homo pro substantia sensibili, quae habet in se materiam sensibilem; unde quod quid est illius, non est idem cum homine absolute, nisi anima esset homo. Aliter Philosophus forte diceret, quod forma immaterialis est de se haec, et ita nullus gradus additur naturae speciei ut individuetur; sed in materialibus secundumipsum propter imperfectionem , qua natura non habet de se summam unitatem, oportet ultra naturam gradum individuantem addi. Habens autem quod quid est, non est intelligendum id quod primo habet, sed quod per se et non primo: illud igitur in immaterialibus secundum ipsum, idem est cum quod quid est, quia nullum gradum secundum eum addit, in materialibus non sic ; nec hoc ideo est, quia forma materialis est in materia actualiter, quia si esset separata, non esset perfectior quam sit in materia. Et ita non minus ex se habens suam unitatem, sed arguitur secundum ipsum ex imperfectione quam habet forma, quae nata est materiam perficere. Aliter expone, quod totum istud capitulum videtur Platonicum, nisi quia paucae improbationes interseruntur.
Ad rationem dicitur, quod notificatio illa est vera de materia individuali, non de materia speciei. Sed materia speciei necessario est sub forma, quia materia speciei occupatur per formam specificam. Contra, materia quae est sub forma ignis, si recipiat aliam formam, habeo propositum, quia si potest, ergo est ibi privatio: si non, cum ergo aer ex igne generatur, vel corrumpitur materia ignis, vel remanebit sub forma ignis, quod est impossibile. Item, omne habens materiam est in potentia contradictionis. Ideo dicitur, quod materia, non de sua substantia, est principium transmutandi ab alio, sed ratione privationis adjunctae, modo materia inquantum pars quidditatis, non habet privationem, licet sit ibi privatio ; semper tamen inquantum pars quidditatis, nonhabet privationem, quia privatio nihil pertinet ad esse rei, unde quidditas potest esse et non esse, destructo eo quod habet quidditatem, sed quidditas non secundum se, nec per se corrumpitur. Aliter, quod materia non est pars quidditatis, nisi ut consideratur a ratione, et ut sic non est principium quo aliquid corrumpitur, sed inquantum existit in aliquo particulari. Haec responsio concordat aliqualiter cum responsione supra ad primam rationem pro opinione Commentatoris, illa potest quasi explanare istam.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio decima sexta de partibus definitionis seu quidditatis, et maxime materialis materiali, text. com. 33. et vide in qua etiam varia interpretatio auctorum veterum et modernorum reperitur.
Ponit opinionem Comment. in principio solutionis, quae habetur comment. 35. hujus sed est tertium commentum, c. de partibus definitionis, idem tangit com. 21. hujus 7. et alibi saepe, quam opinionem imitatur Albert. et Joan. Jandunus, et multi alii, quam consequenter impugnat auctoritatibus et rationibus, et motiva ejus solvit, et ut prius saepe notavi, fugam aliorum hic tantum caput abscondentium consequenter impugnabis. Et subtilitatem Averrois Commento 34. hujus, sibi et aliis, ut sui moris est imperceptibilem, cum inquit, secundum considerationem ad substantiam declarantem essentiam, materia non dicitur esse pars substantiae, sed esse apparens deferens formam, et suam definitionem, etc. deridebis.
Determinatio Doctoris hic est resoluta et determinata, praemissis enim 5. distinctionibus, vel 6. computando illam de potentia duplici ad corruptionem, concludit quid tenendum,ubi possent variae conclusiones ordinari, quod lectori relinquatur. Hanc materiam inquire in 3. d. 22. optime, ubi alios Theologos inquire, utBonav.War. Hugonem de Sacramentis lib. 1. part. 2. cap. ultimo, et Thomam 1. part. q. 75. et in 3. part. q. 50. et in 4. d. 44. et in tractatu de Ente et essentia, vide in 2. d. 3. part. 1. q. 5. et sequaces hujus plura addendo, ut scis, littera est bene ordinata et correcta per totum hic.
Item animalis habentis pedes differentiam scire oportet, inquantum habens pedes. Quare non est dicendum habens pedes. Quare non est dicendum habentis ped es aliud alatum, aliud non alatum, siquidem bene dicit; sed propter non posse, facit hoc,sed si aliud habens scissos pedes, aliud non scissos pedes, hae namque sunt differentiae pedis. Text. com. 43.