REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Alia sententia tenens posse liberum arbitrium vitare peccata, seclusis tentationibus ; sed his positis, si bene se gesserit, ex naturalibus ac cipiet gratiam, qua si bene usus fuerit, accipiet ulteriorem. Hanc non refutat Doctor, et coincidere videtur cum illa sententia, quae tenet facienti quod in se est, ex natura, Deum non denegaturum gratiam, quam cum variis limitationibus multi Doctores tepent, de quo Lessius disput. de gratia. Quid juxta Scoti mentem tenendum sit (hic enim nihil resolvit) vide in Oxon. in praedicto Scholio num. 7.
Aliter dicitur quod liberum arbitrium potest considerari dupliciter ; vel in se et absolute, vel ut expositum tentationibus. Primo modo potest vitare peccata committenda. Secundo modo, aut de peccatis commissis bene se habet quantum potest ex naturalibus, vel male. Si bene, hoc est, displicet sibi quantum tenetur ex naturalibus, ex congruo meretur gratiam gratis datam, et si bene utitur ipsa, cito dabitur sibi gratia gratum faciens. Si autem male se habet ut complacendo in commissis, cum sibi occurrunt, peccat novo peccato. Sed si neutro modo, nec complacendo, nec detestando, non dicit ille Doctor quid sit judicandum. Tamen forte esset dicendum quod ille peccat mortaliter, quia tenetur detestari ; licet enim non teneatur semper quis paenitere de commisso actualiter, tamen tenetur habere aliqualem displicentiam, quando occurrit. Sicut forte de conclusione Geometrica, si eam specularetur, forte in hoc non peccaret, nisi nimis morando, quando tenetur alia speculari, vel immoderate ibidem complacendo tenetur. Igitur quod liberum arbitrium non potest diu stare, quin peccabit novo peccato, vel quin Deus ex liberalitate dabit sibi gratiam, si disponat se quantum in se est.
Sed quid est dicendum de infideli, qui nunquam audivit fidem, et multa commisit, quae videntur sibi satis licita, de quibus teneretur fidelis habere displicentiam, quando illa occurrunt, si habeat complacentiam, et illud est ex instinctu Spiritus sancti ; igitur Spiritus sanctus faceret eum approbare actum detestabilem, si movet eum ad displicentiam, cum habeat ignorantiam invincibilem, quia secundum judicium suum videntur sibi honesta, non propter hoc dimittit illa ; igitur Spiritus sanctus esset causa peccati in illo.
Dico quod forte nunquam occurret talis, qui non vellet facere quod crederet esse melius, quando Deus ex liberalitate sua auferet ab eo ignorantiam invincibilem, et ideo semper paratus est Deus ad dandum gratiam, et si homo eam repellat, resistit Spiritui sancto.
Ad primum principale, cum dicitur quod gens sine lege, erat sibi lex viventes secundum legem naturalem, potest dici quod quamvis non habebant legem scriptam Mosaicam, habebant tamen in corde legem, et bene vivebant, sicut boni Gentiles. Non enim tenebantur tunc ad legem Moysi, nisi populus Israeliticus, et qui volebant eis adhaerere ; unde Cornelius fuit bonus, dum vivebat extra legem Mosaicam.
Ad aliud, concedo quod illud non est pecatum in eo, quod nullo modo vitari potest. Nunc autem licet existens in peccato mortali non posset sufficienter ex se vitare omne peccatum, tamen potest se disponere, et tunc Deus dabit sibi gratiam, unde possit.
Ad Anselmum respondetur, quod liberum arbitrium est potestas servandi rectitudinem, si non sit in peccato mortali, non sequitur aliter.