MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit mechanicas muliebres subtiliores et nobiliores, sicut
eas quae fiunt aurifrigiis, et sericis operationibus, et subtilibus suturis et texturis, et hujusmodi ?
Post haec quaeritur, utrum, sciverit mechanicas muliebres subtiliores et nobiliores, sicut eas quae fiunt aurifrigiis, et sericis operationibus, et subtilibus suturis et texturis, et hujusmodi?
Et videtur, quod sic:
1. Ipsa enim., ut dicit Damascenus, a nullo illustrium vincitur : hae autem sunt scientiae et opera illustrium foeminarum : ergo, etc.
2. Item, Ipsa sua operatio fuit nobilissima : ergo humillima: sed major humilitas apparet scire nobilia et subtilia et operari vilia et communia, quam tantum scire vilia et operari talia : ergo videtur, quod beatissima Virgo debuit scire nobilia et operari vilia.
3. Item, Ista subtilia magis ordinantur ad vanitatem quam ad utilitatem : operatio autem Virginis gloriosae tantum ad necessitatem fuit : ergo non erat circa talia.
4. Item, Beatissima Virgo perfecta fuit secundum actionem et contemplationem: unde, Luc. x, 42 : Optimam partem elegit. Bona est pars activorum, melior contemplativorum, sed optima ejus quae perfecta in actione et contemplatione fuit, sicut fuit beatissima Virgo : ergo ipsa debuit habere opera actionis quae contemplationi minime repugnarent : haec autem sunt opera manualia grossa et communia quae non requirunt multam attentionem cogitationis : ergo videtur, quod circa hujusmodi debet esset opus beatissimae Virginis.
Quaeritur autem, si scientiam mechanicarum habuit improportionabiliter aliis et excellenter?
Et videtur, quod sic. Sicut se habet effectus ad effectum, ita causa ad causam : sed effectus causatus ab arte mechanica beatae Virginis improportionabiliter excellit effectum causatum ab artibus mechanicis in aliis : ergo scientia mechanica in beatissima Virgine excellit scientiam mechanicam in quocumque. MnsoR patet ex hoc quia dignissimum ad quod ordinantur mechanicae, est vestimentum : primo est anima, secundo corpus, tertio vestimentum: sed dignissimum omnium vestimentorum luit tunica inconsutilis quam fecit beatissima Virgo : ergo ejus ars mechanica causabat nobilissimum effectum : ergo habuit scientiam artis mechanicae in summo .''