CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ostenso de intelligere se et velle se. Hic Doctor intendit probare quod intellectio primi effectivi respectu aliorum intelligibilium a se sit eadem cum ipso ; et probat, quia nullum intelligere primi est accidens sibi, quod si esset distinctum realiter, de necessitate esset accidens, ut patet de omni alio intelligere. Probo autem quod non possit esse aliud a primo. Et praesuppono quod primum effectivum possit realiter causare hominem, certum est quod non posset illum causare, nec voluntas illum velle nisi praeintelligeretur, ut patet. Quaero tunc, aut intellectio hominis est idem cum primo effectivo, aut est aliud. Si primum, habeo tunc propositum: si secundum, ergo illud intelligere erit causabile, quia omne aliud a primo effectivo est causabile; sed voluntas non posset illud velle nisi praeintelligeretur, et tunc quaero de illa alia intellectione, aut est idem, aut aliud. Si primum, ergo et prima intellectio erit idem, cum non sit major ratio de secunda quam de prima. Si secundum, tunc erit processus in infinitum in intellectionibus respectu ejusdem hominis causabilis, vel standum ad primam intellectionem hominis, et sic formetur ista ratio sicut illa de velle primi effectivi, licet Doctor hanc rationem non sic expresse ponat in ista littera, formetur ergo sic, exponendo litteram Doctoris : Primum effectivum, ex quo est omnino incausabile habet ex se, hoc est ex natura propria unde possit causare quodcumque causabile, saltem ut prima causa illius causabilis, quia secundum Philosophos non posset causare effectum imperfectum, secunda causa non concurrente. Habet ergo ex se posse causare ut prima causa omne causabile, circumscripto quocumque alio quod non est idem sibi, ut patet; sed circumscripta cognitione causabilis, non posset illud ut prima causa causare, ut patet in littera; ergo sequitur quod talis cognitio sit idem primo effectivo.
Sed in hoc videtur sibi contradicere, quia expresse vult in 1. dist. 39. et 40. et magis expresse in Quolib. q. 14. quod voluntas divina prius vult et determinat de quocumque causabili illud fore quam intellectus divinus cognoscat illud: ergo circumscripta cognitione hujus : Franciscus est producibilis ad extra secundum esse existentiae, adhuc voluntas divina potest illud producere.
Respondeo breviter, quod Doctor in locis supradictis bene concedit quod voluntas divina prius determinat de propositione contingenti, et post intellectus cognoscit illam; et quantum ad hoc non praerequiritur cognitio illius contingentis, sed cognitio terminorum propositionis contingentis de necessitate praecedit determinationem voluntatis divinae; nisi enim Franciscus ut cognitus, et existentia Francisci ut cognita, essent praesentia voluntati divinae, nunquam voluntas divina posset determinare quod Franciscus actu existat, et sic dictum Doctoris in isto loco debet intelligi de cognitione terminorum complexionis contingentis, quod illa circumscripta, etc.
Secundo, occurrit dubium in ista consequentia. Primum effectivum non habet ex se unde possit causare, puta causabile, A circumscripta cognitione ipsius A, ergo talis cognitio non est aliud a primo effectivo ; tum, quia non sequitur, Angelus non potest causare, puta A, circumscripta cognitione ipsius A; ergo talis cognitio est idem cum ipso A, imo secundum Theologos realiter distinguitur: tum etiam posito quod impossibile sit primum effectivum non habere cognitionem lapidis, non sequitur quod talis cognitio sit idem cum primo effectivo, quia diceretur quod talis impossibilitas non esset ex ratione intrinseca talis entitatis, sed magis ex ratione extrinseca , quia de necessitate causat illam, et hoc patet a Doctore in 2. dist. 1. quaest. 5. respondendo ad quaestionem.
Ad primum argumentum respondeo, quod ratio Doctoris concludit in primo effectivo, quia volilio alicujus causabilis de necessitate praesupponit cognitionem ejusdem: et cum talis volitio sit idem cum primo effectivo, ut patuit supra magis, sequitur quod talis intellectio praesupposita sit idem. Vel sic et magis ad propositum litterae, si talis intellectio est aliud a primo effectivo, et ipsa circumscripta, est impossibile primum effectivum posse causare aliquod causabile; ergo si causando aliquod causabile necessario praerequirilur talis cognitio ut alia a primo effectivo, sequitur quod primum effectivum in causando dependet ab aliquo ente creato, vel in genere causae efficientis, sustinendo quod cognitio objecti partialiter concurrat ad actum voluntatis, ut patet in 2. d. 25. vel ut a causa sine qua non, ut patet ubi supra, et utrumque est simpliciter inconveniens, quia primum effectivum posse ex se causare omne causabile, ut prima causa a nullo alio a se dependet. Si dicatur, quod non potest in effectum imperfectum sine secunda causa, ergo aliquo modo dependet ab illa in causando. Negatur consequentia, quia in ordine primae causae nullo modo dependet a secunda. Non enim habet a secunda, nec ut a causa effectiva , nec ut a causa sine qua non , ut sit prima causa et agat omnino independenter. Et ex his patet solutio ad secundum.
(b) Tertio sic Hic Doctor deducit ad hoc inconveniens, quod si intelligere primi respectu alterius objecti a se non esset idem, tunc reciperetur in intellectu ipsius ;
et cum intelligere primi respectu suiipsius sit idem realiter cum ipso intellectu, tunc illud aliud intelligere reciperetur in primo intelligere, quod est inconveniens.
Sed dubitatur in ista consequentia, quia non videtur sequi quod si prima intellectio sit realiter idem cum intellectu primi effectivi, et secunda intellectio recipitur in tali intellectu; ergo recipitur in prima intellectione, et patet instantia. Intellectio, qua intelligo lapidem, recipitur immediate in intellectu meo, sed voluntas est idem realiter cum intellectu, ut patet a Doctore in 2. d. 16. ergo intellectio recipitur in voluntate ; non sequitur, quia si sic, voluntas formaliter intelligeret.
Praeterea accidens recipitur in creatura, et relatio creaturae ad Deum est idem realiter cum illa ; ergo recipitur in illa, hoc est manifeste falsum.
Dico, quod non haberem pro inconvenienti, quod voluntas sit realiter receptiva intellectionis, cum sit eadem res quae intellectus. Et cum infertur, ergo intelligit conceditur sic, quod realiter intelligat, quia ipsa realiter est res quae est intellectus: sed non conceditur quod formaliter intelligat, vel quod formaliter sit receptiva inlellectionis, quia sumpta secundum suam formalitatem distinguitur a formalitate intellectus, ut patet a Doctore in 2. d. 16. Et non est inconveniens, quod aliquid ejusdem generis cum alio sit receptivum alterius generis, sed bene esset valde inconveniens, quod aliquid ejusdem generis, imo ejusdem rationis sit receptivum alterius ejusdem generis, et quod denominetur ab illo. Sic est in proposito de intelligere primi effectivi respectu suimet, et de intelligere ejusdem respectu aliorum: sequeretur enim quod sicut intellectus primi vere intelligit, sic et primum intelligere si esset receptivum secundi intelligere quod intelligeret, quod est valde absurdum.
Ad aliud de relatione dico, quod haec esset vera realiter : relatio est alba, quia realiter est quae est res alba: formaliter tamen non esset vera, quia formaliter distinguitur a creatura, ut patet a Doctore in princ. d. 1. Et ultra nullo modo esset ejusdem generis, esset bene valde inconveniens quod sit receptiva alicujus ejusdem generis.
Si dicatur, nonne aliqua creatura quae realiter includit relationem ad creatorem ut eamdem sibi est realiter pater; ergo paternitas recipitur in tali relatione quae sunt ejusdem generis.
Dico quod paternitas est de genere relationis, sed relatio creaturae ad creatorem in nullo genere continetur, sed est simpliciter transcendens, ut dicit Doctor in secundo, et credo in quarto. Ad evitandum ergo hoc inconveniens, videlicet quod aliquid ejusdem generis sit receptivum alterius ejusdem generis, simpliciter conceditur quod intelligere respectu aliorum in primo effectivo sit idem cum ipso.
(c) Quarto sic. Hic probat, quod tantum sit unum intelligere primi effectivi respectu omnium, et dicit quod unum intelligere potest esse plurium objectorum ordinatorum; patet, quia una intellectione intelligo propositionem et terminos propositionis, et quanto intelligere est perfectius tanto erit plurium objectorum. Cum ergo intelligere primi sit simpliciter perfectissimum, ergo erit omnium objectorum, et sic tantum erit unum intelligere primi: et cum intelligere se in primo ente sit idem, ergo intelligere respectu aliorum erit idem cum primo ente, cum sit penitus idem intelligere quod intelligere sui.
(d) Quinto posset sic argui. Hic recitat unam rationem Magistri Alexandri de Alexandria.
Sophisma est accidentis. Et declaratur sic ista littera per exemplum : Animal et homo sunt idem absolute, quia homo est animal, et tamen non sequitur : si animal est genus ; ergo homo est genus, quia homo et animal, ut animal praedicatur de homine, exlraneantur ipsi generi, quia genus non convenit animali, ut animal praedicatur de homine, sed tantum in suppositione simplici, et ut sic non praedicatur de homine. Sic in proposito, intellectus est quoddam intelligere ; sed intellectus est idem omnium intelligibilium, ergo et intelligere. Non sequitur, quia intellectus et ipsum intelligere ut praedicatur de intellectu extraneantur huic, quod est esse omnium intelligibilium ; accidit enim intellectui quod sit intelligere, quod est omnium. Similiter est de intelligere et velle, valet enim divisim sic, intelligere est idem quod velle, puta intelligere Dei et velle ipsius: ergo si intelligere terminatur ad A, et velle terminatur ad A, non sequitur conjunctim, id est, quod utrumque terminetur ad A, sed bene sequitur divisim, id est, quod velle est aliquid quod terminatur ad A, quia velle est ipsum intelligere quod terminatur ad 4. Et sic patet ista littera.
(e) Item intellectus primi. Alii probant aliter, scilicet quod sit tantum unum intelligere primi respectu omnium, quia intellectus primi habet unum actum, etc. Dicit Doctor quod non sequitur, patet, quia licet intelligere primi adaequatur ipsi intellectui divino et essentiae divinae, scilicet intensive, quia illa intellectio tanta est quantum objectum est intelligibile, et ideo non potest habere aliam respectu talis objecti; non tamen adaequatur extensive, scilicet quod non possit habere aliquam alia respectu alterius objecti. Et patet per exemplum Doctoris, quia intellectus beati habet actum adaequatum, scilicet visionem Dei ; adaequatum dico intensive, quia perfectiorem, nec aeque perfectam habere potest ; et tamen cum hoc stat quod etiam videt alia, est hoc est, quia visio Dei non adaequatur sibi extensive, et si forte intensive, ponendo quod videat Deum secundum totam capacitatem illius intellectus, id est, quod habeat tantam visionem intensive, quanta potest creari, sicut patet de intellectu animae Christi, de quo vide Doctorem in 3. dist. 14. quae etiam alia objecta videt alia intellectione, realiter distincta a visione beatifica. (f) Item arguitur. Alii arguunt ad idem, quia intellectus primi habet in se per identitatem, scilicet realem, perfectionem maximam intelligendi, scilicet intellectionem qua se intelligit, quae est perfectissima intellectio; ergo habet per identitatem omnem aliam, scilicet aliorum objectorum. Dicit Doctor quod non sequitur, quia maxima intellectio est simpliciter incausabilis, et per consequens idem, quia non possunt esse duo incausabilia perfectissima, ut supra patuit: minor vero intellectio, puta intellectio lapidis, est vere causabilis ; ergo potest esse alia ab illa maxima.