In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Adducit duas rationes ad oppositum pro parte vera. Prima, quia animae Christi data est summa unio, scilicet hypostatica ergo dabilis eidem summus habitus ad operandum. Secunda, est summe imago Dei. Quaestionem disputat infra quaest. 4. a num. 2. et ejus argumenta solvit ibi a num. 10.
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ; ergo quantum ad operari. Summa unio quantum ad operari non est nisi per summum habitum gratiae, quae est principium operandi ; ergo, etc.
Praeterea, naturae intellectuali convenit, quod sit capax gratiae inquantum imago Dei sed ista natura potuit esse summe imago Dei ; ergo summe capax gratiae ; ergo potuit sibi conferri summa gratia.