MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum II. Virgo artes liberales sciverit in summo?
Post haec quaeritur de artibus liberalibus, utrum et illas scivit in summo beatissima Virgo ?
Et videtur, quod sic :
1. Proverb. IX, 1 : Sapientia aedificavit sibi domum, excidii columnas septem : illa domus est beata Virgo, septem columnae sunt septem liberales scientiae : ergo beata Virgo habuit septem liberalium artium scientiam.
2. Item, Exod. XI, 2 : Mulier petat a vicina sua vasa argentea et aurea. Hoc exponunt Glossae et sancti de scientiis saecularibus : ergo debent secum scientias saeculares de mundo portare sancti: ergo et beatissima Virgo.
3. Item, Cantic. IV, 4 : Mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Turris David est sacra Scriptura, clypei scientiae physicae: ergo scientiae liberales pertinent ad munitionem Scripturae sacrae : ergo sanctorum est illas scire : ergo et beatissimae Virginis.
4. Item, Quidam sancti laudantur a talibus scientiis, sicut beatus Dominicus documentis artium eruditus satis, transivit ad studium summae veritatis. Item, de beato Gregorio, studiis . liberalibus nulli secundus. Ergo, etc. Item, de beato Vincentio et de sancta Catharina et multis aliis : ergo beatae Virgini non debet deesse ista materia laudis .