QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Sententia D. Thom. et aliorum, inferiores differentias includere superiores, probator, et post reprobatur, ejusque rationes rejiciuntur, de quo agit Doctor. 4 d. 11, q. 3. ad primum pro prima opin. num. 98.
Dicitur, quod superior includitur in inferiori, quia dicit Philosophus, quod ultima differentia est sub stantia rei, hoc non esset nisi includeret alias praecedentes. Similiter Philosophus dicit : Non oportet ponere alias differentias, sed solam ultimam, quia si aliae ponantur cum prima, est nugatio; quia non oportet ponere animal bipes habens pedes, quia haec est nugatio transponendo terminos, nam dicto pede, superfluum est ponere habens pedes. Similiter dicit, quod ordo non est in substantia, sed si ultima non includeret primam, esset vere ordo in substantia, quia haec differentia prior, haec posterior.
Contra, quod rationes non concludant. Et primo,quod prima auctoritas non concludit, quia est copulativa, sicut allegant unam partem, concedant aliam partem, quod ultima differentia sit definitio rei, quod non concedunt, quia definitio est composita. Item, quod ultima non est tota substantia rei, quia de substantia hujus non solum sunt omnes differentiae, sed etiam genus: ergo genus est de per se intellectu differentiae ultimae. Item, ultima differentia non est tota substantia rei, quia omnis ratio habet partes, et sicut tota definitio exprimit totam rem, sic pars partem. Cum ergo differentia sit pars definitionis, exprimit partem rei, et non totam substantiam rei, quod ipsi volunt. De nugatione, dico quod sequitur ad dicta sua, non nobis. Probatio, omnis definitio vel dabitur per genus primum et per differentias intermedias usque ad ultimam, vel per genus proximum et differentiam specificam. Si primo modo, differentia intermedia ponetur in definitione,et ultima includit omnes, omnes intermediae dicentur bis, quia et in se, et in differentia ultima. Si secundo modo, cum genus proximum includat differentiam suam, et ultima includit eam, dicetur bis. Dicitur, quod non sic datur, sed per genus primum et ultimam differentiam. Contra, hic in littera : Omnis definitio dabitur per genus proximum et differentiam ultimam, vel per primum genus cum aliis differentiis intermediis. Item manifestius Boetius 1ib. Divisionum, post divisionem generis, dicit quod primo in definitione accipiendum est genus cum differentia, et videndum, si sit aeque cum specie definienda. Si minus fuerit, accipienda est alia differentia, et genus cum differentia priori in loco generis, et sic quousque reddat speciem definiendam ; ergo non solum primum genus ponendum est cum ultima differentia, sed genus cum omnibus differentiis intermediis. Plane dicit hoc in littera; ergo vel ponendum est genus proximum cum ultima differentia, vel primum genus cum multis differentiis. Item Philosophus2. Posteriorum, text. com. 4. et inde, vult idem, differentiae autem omnes concipiuntur cum genere in definitione speciei. Contra secundum, quod ordo non est in substantia. Contra, omnis substantia definibilis componitur ex quo et quali, 8. hujus, et forma prior et actus etiam potentia, ex 9. cap. 7. tempore et perfectione, et similiter7. forma est magis ens quam materia, et prior.