REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum in nobis requiratur gratia, ut principium activum ?
Alens. 4. part. quaest. 19. membro I. art. 2. D. Thomas I. 2. quaest. 49. art. 3. et quaest. 51. art. 2. Occham quadi. 3. quaest. 20. Durand. 3. dist. 23. quaest . 2. Palud. ibiquaest. 2. Rubion quaest. 1. Scotus I. dist . 3. quaest. 7. et (fut. 17. quaest. 2. et 3. dist . 37. adargument. et 4. dist . 49. quaest. 2. adultim.
Circa distinctionem vigesimam nonam quaeritur : Utrum gratia se habeat in ratione principii activi respectu actus meritorii? Quod non. Accidens non agit in suum subjectum ; gratia est in voluntate ; igitur, etc.
Item, voluntas non est principium activum ; igitur nec habitus in voluntate. Antecedens patet, quia si sic, moveret se, et tunc ejusdem ad se esset relatio realis. Consequens est contra Philosophum 5. Metaph. ponentem identitatem esse relationem rationis.
Item, unius actionis est unum principium formale ; operatio meritoria est una actio ; sed voluntas et gratia sunt unum ens per accidens ; cum igitur voluntas sit unum principium, gratia non erit, quia sic hujus actionis non esset unum principium formale activum.
Item, relatio non est principium actionis, nec terminus, ut patet 5. Physic. Sed habitus sunt ad aliquid, ut patet 7. Physic. ibi : Ad illa, quae sunt in primae specie Qualitatis non est motus, quia illa sunt ad aliquid.
Et confirmatur, non plus repugnat relationi quod sit terminus motus, quam quod sit principium motus ; igitur cum non possit esse terminus, non potest esse principium.
Ad oppositum, Augustinus ad Bonifacium : Charitas meretur augeri, sicut aucta perfici ; quod meretur, est principium.
Item, gratia in voluntate inclinat formam ad agere ; vel igitur in ratione principii activi, vel passivi ; non passivi, quia ex se sufficienter est disposita passive.
Item 2. Ethic. cap. 5. Virtus habentem perficit, et ejus opus bonum reddit ; gratia est virtus, ut dictum est prius . . Item, ille habitus, quo quis utitur cum voluerit, est activus ; voluntas habens talem habitum utitur eo, cum vult.