MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit Grammaticam ?
Post haec quaeritur de istis scientiis specialiter, et primo de grammatica, utrum illam sciverit beata Virgo ?
Et videtur, quod sic :
1. Luc. II, 51 : Maria conservabat omnia verba haec. Glossa : " In diversis prophetis : " ergo scivit legere, Et constat, quod intellexit: quia legere et non intelligere, negligere est: ergo scivit grammaticam .
2. Item, Damascenus dicit, quod in templo fuit enutritata, ubi virgines instruebantur.
3, Item, De Susanna legitur, quod .
erudierunt filiam suam secundum legem Moysis : principium autem eruditionis est grammatica : ergo beata Vir-
go scivit grammaticam in summo. 4. Item, Numquam peccavit in loquendo : ergo grammaticam scivit .
QUAESTIO G.
Utrum sciverit Rhetoricam?
Post haec quaeritur de rhetorica. Augustinus dicit de doctrina Christiana, quod in sacra Scriptura sunt diversi colores rhetorici : sed sacram Scripturam perfecte scivit beata Virgo : ergo et rhetoricam .