CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a.) Quarta conclusio est, quod intellectus primi intelligit semper, et etiam prius naturaliter quam illud intelligibile sit in se, scilicet in actuali existentia. Prima particula, scilicet quod intelligat semper, patet supra, quia intellectio primi respectu omnium intelligibilium est eadem sibi: ergo semper: et sic etiam patet tertia particula, scilicet necessario, quia si primum est necesse esse et intellectio omnium intelligibilium est eadem sibi; ergo erit necesse esse. Secunda particula patet, quia nulla imperfectio ponenda est in primo ut ab omnibus conceditur, et quidquid ibi ponitur, ponitur sub ratione perfectissima ; modo intelligere aliquid confuse est imperfectionis, et intelligere distincte perfectionis ; ergo si intelligere respectu omnium intelligibilium sit in intellectu primi, omnium erit distinctissime. Quarta particula, scilicet quod tale intelligere sit prius objecto intellecto producto ad extra in esse reali (quod dico, quia forte non est necesse quod prius intelligatur antequam producalur ab intellectu divino in esse diminuto sive objectivo, ut exposui in 2. distinct. 1. quaest. 1.) probatur tripliciter. Primo, quia intelligere respectu omnium est necesse esse, ut supra patet ; ergo prius ipso causato, quod tantum habet esse possibile.
Secundo, quia omne aliud a primo, dependet a primo ut a causa, ut supra patet ; sed primum non est sufficiens causa alicujus nisi praeintelligat illud, ut supra, ergo cum causa formaliter sumpta sit naturaliter prior effectu, et etiam quodlibet necessario requisitum ad causam, sequitur quod intellectio effectus sit prior naturaliter ipso effectu. Tertia ratio probat secundam et quartam particulam, quia artifex perfectus distincte cognoscit omnia agenda antequam fiant, aliter non perfecte operaretur, quia cognitio artificis est mensura sive exemplar juxta quod operatur, id est, cui conformatur in operando, ut patet in quaest, de praxi, quia habitus perfecte practicus perfecte dirigit, et cum ipso non stat error, et per consequens distincte dictat de operabili, quod non est nisi talis notitia esset distincta. Cum ergo Deus sit omnium artifex et perfectissimum, sequitur quod omnia prius et distincte cognoscat quam producat.
(b) Contra istam instatur. Haec littera ponit exemplum. Dico tamen, quod non concludit contra istam tertiam rationem, quia ars universalis non sufficit ad singularia producenda, ut patet a Doctore in primo Metaph. quaest. 5. et per Philosophum in Prolog. Metaphysic. ubi vult quod expertus certius operetur circa singulare, artifice inexperto, etc.
Sed in hoc quod dicit, quod omnis intellectus est ipsius entis communissime sumpti, videtur sibi contradicere, quia in Quolib. quaest. 14. expresse tenet quod intellectus creatus habet tantum ens creatum pro objecto adaequato.
Dico, quod loquitur ibi de objecto attingibili ab intellectu creato ex causis naturalibus, hic autem loquitur de objecto ad quod intellectus habet naturalem inclinationem, a quocumque causetur cognitio talis objecti, ut salis exposui in quaest. 14. Prol. et etiam patet expresse in Quot. ubi supra. Sequentia clara sunt