In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Adducit pro parte vera varias auctoritates, et quaestionem disputat inf. q. 4. a n. 9. et argumenta hic posita solvit ibi a num. 15.
Contra, Augustinus 13. de Trinit. cap. 19. Summa gratia in rebus per tempus ortis est, quod homo in unitate personae sit Deo conjunctus.
Praeterea, Joan. I. Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, hoc est, qualis decet unigenitum ; illa est summa possibilis dari ; ergo.
Praeterea, Joan. 3. Non enim dat Deus spiritum ad mensuram, intelligit de Christo ; et ibidem : De ejus plenitudine nos omnes accepimus. Gratia non ad mensuram est gratia summa possibilis ; plenitudo etiam, quae potest participari ab omni alia gratia secundum aliquem gradum, non videtur esse nisi in summa gratia.
Item, Magister in littera : Credendum est Deum tantam gratiam
contulisse illi animae, quantam potuit conferre ; tantam autem potuit conferre, quantam potuit creare, ut probabitur ; ergo, etc.