QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Inferiores differentias non includere superiores, quia daretur processus, de quo Doctor schol. praeced, citatus, et de praedicabit q. 9. et 13. ubi Mauritius. Vide Anton. Andream hic q. 15. Explicat, an propter vitandam nugationem, negandum sit, superiores differentias includi in inferioribus. Nota Scotuin loco citato ex 4. remittere se ad expositionem illius loci Philosophi, fissio pedis est quae lampelalilas, a se factam, ex quo constat eum ante Theologiam scripsisse Metaphysicam ; exposuit autem illum locum hic, et in textum de quo supra in prologo dixi.
Propter istas rationes, et specialiter propter illam rationem probantem processum in infinitum in differentiis: vel est dare aliquam differentiam, quae non includit priorem: vel quod differentiae haberent differentiam praedictam in quale, et aliam in quid, ut sensibile, et sic essent species. Propter nugationem dicitur aliter, quod sicut forma, quae est tantum forma, est tantum actus: ita quaelibet differentia significat formam tantum de principali intellectu, tamen illam formam per modum totius significat, quia quaelibet differentia est specifica respectu alterius, et ideo quaelibet differentia est per se diversa ab alia.
Ad primum, quod Philosophus non vult, nisi quod differentia superior dividatur per differentias inferiores per se, quia fissio pedis solum dividit habens pedes, non quod pedalitas praedicetur per se primo modo de fissione pedis, vel aliter quod est concretio duplex: quaedam enim forma concernit suppositum, quod est ejusdem naturae,
et est alia concretio ad subjectum, quod non est ejusdem naturae. Et per hoc abstractio duplex scilicet a supposito, sicut humanitas, et alia a subjecto, sicut albedo, in proposito est abstractio non solum a subjecto alterius naturae, sed a supposito propriae naturae. Unde fissio pedum et pedalitas, non sunt idem solum propter identitatem subjecti,sed quia pedalitas abstrahitur a supposito ejusdem generis. Ad aliud, quod omne principium, quod solum est principium, est se toto diversum. Et similiter omnis differentia, quae est Solum differentia, se tota est diversa, et omnis talis est praedicatum primum: ita quod non sit praedicatum, quod sit de intellectu alicujus differentiae, quod sit prius aliqua differentia. Unde differentiae duae nihil habent commune praedicatum de eisin quid per se primo modo. Ad tertium, quod consequentia non valet, quia diversitas secundum se materiae est per formas, quia quod facit unum cum actu, diversitas illius estperactumdiversum, et tunc genus, quod est potentiale distinguitur in diversas species per differentias. Et si objiciatur, quod tunc genus non distinguitur per differentias, nisi sicut materia per formas ; et ego concedo, ut Philosophus vult.
Ad aliud, quod differentia est tota substantia, supra patet, quod non est intentio Philosophi, sed completive, et perfecte est substantia rei, quia ab illa differentia est completive tota substantia rei. Ad aliud de nugatione, quod non est intentio Philosophi, quod definitio non potest dari per genus et multas differentias: unde dico, quod si ponantur in definitione multae differentiae ordinatae, non sequitur nugatio, sed supponendo oppositum illius, quod Philosophus vult probare, sequitur nugatio. Haec est hypothesis, quod ab ultima differentia non est unitas rei. Et probat oppositum, quia da oppositum, et quandoque si genus sit remotum, datur definitio per multas differentias: si enim unitas non est ab ultima differentia, cum unitas compositi sit ab ultima differentia, cum haec non sit ultima, est aliqua alia ultima et actus; et cum multae sint ibi, tunc est aliqua differentia ultimus actus, et ab ea est compositum unum, et tunc erunt duae, aut una. Si una, est nugatio, cum utraque ponatur. Si aliud, et utrumque in actu, et ex duobus in actu ultimo non fit unum, sequitur quod ex illis duobus non fit unum. Et de tertio scilicet ordine substantiae, non plus vult Philosophus, nisi quod ordo in differentiis positis qualitercumque non vitet nugationem, quia si uno modo sit nugatio, qualitercumque transponantur differentiae, adhuc est.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio decima septima, de comparatione differentiarum ordinatarum in linea Praedicamentali, secundum essentialem inclusionem et praedicationem, t. c. 43. cujus ordo ad sequentes posset transmutari, sed habita veritate quaesiti, ordo nihil facit. In principio solutionis tangit opin. plurium hic : quaere Thomam 1. parte scilicet q. 76. et in 4. d.
11. et in de natura generis, et Albertum et alios hic, quam consequenter impugnat notanter, et evasiones consequenter tu impugnabis, deinde conclusionem quam intendit brevibus absolvit. Vide eum copiose in 4. d. 11. q. 3. et in Praedicabilium quaestionibus q. 9. et 13. ubi instantias hinc inde notavi, et ut potui evacuavi. Super 6. etiam Topicor. possent plura ad haec inveniri, et alibi in Logicalibus, littera satis clara est et correcta. Quaerat diligens lector plura subtilia hic, quia materia satis curiosa est Meta physice et Logice procedendo. Commentaria Boetii subtilis inquire ubique.
Quoniam vero de substantia perscrutatio est, iterum redeamus. Dicitur autem sicut subjectum substantia esse, et quod quid erat esse, et quod ex his, et universale. Text. com. 44.