REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Gratiam esse activam respectu sui actus, probat variis locis Augustini, ratione et ex Philosopho ; estque communis sententia Doctorum citatorum de habitu in universum. Vide Doct. in Oxon. I. dist. 17. quaest. 2. et ibi Scholium num. 8.
Circa istam quaestionem duo sunt videnda, et primo declaro quod gratia creata est principium activum ; secundo, qualiter est activa. Primum declaro secundum Augustinum super illud Roman. 9. Non est currentis, etc. sed Dei miserentis. Et adducit auctoritatem Apostoli 1. ad Corinth. 15. Non ego, sed gratia Dei mecum, etc. Non autem dicit quod nihil boni faciat, sed nihil, si illa non adjuvaret.
Alibi super illud Psalmi : Adjuva nos Deus, etc. Qui adjuvatur, non nihil operatur.
Idem Augustinus super Psal. 64. Charitas est hic ignis, sed ibi caminus ; et alibi alii Sancti comparant charitatem ardori et fervori ignis. Ex his patet quod tam gratia quam voluntas sunt principia activa.
Item, per rationem, actus meritorius per se est in potestate merentis ; igitur si gratia concurrit cum voluntate, hoc erit in ratione principii activi, aliter non esset mere in potestate merentis.
Item, charitas creata concurrit necessario ad beatitudinem, et ipsa numquam excidit, ut patet 1. ad Corinth. 13. Et requiritur charitas, non ut recipitur beatitudo in voluntate, sed ut causa activa ; aliter enim non diceretur hic ignis, et ibi caminus.
Item, quanto aliquid magis est receptivum alicujus, tanto magis debet perfici ; sed voluntas est ratio receptiva immediate beatitudinis ; igitur non juvatur a charitate, ut recipiat, ita quod sit medium in recipiendo, sed solum ut a principio activo.
Item, 7. Moralium Eudem. lib. 2. cap. 6. Virtus est dispositio perfecti ad optimum ; igitur charitas disponit active respectu beatitudinis.
Nunc autem videndum per quem modum habet rationem principii activi. Dicitur quod in habitu acquisito aliter est, quam in habitu infuso ; unde per aliud est actus, per aliud expeditio ; actus est a potentia, sed expeditio respectu operationis est per habitum acquisitum. Non sic de habitu supernaturali, quia non solum facilitat, sed dat elicere secundum istam vel illam virtutem, et illa est virtus talis, quae de potentia ultimum operatur, et non sic consistit in medietate, ut habitus acquisitus ; sicut enim talis habitus dat esse supernaturale, sic dat operari.
Si tamen ista opinio distinguat inter istos habitus, quod majorem virtutem activam habet habitus supernaturalis respectu sui effectus, quam virtus acquisita respectu sui, caeteris paribus ; probo quod non est verum, quia actio non libere elicitur, nisi ab eliciente libere. Si igitur talis habitus supernaturalis agat per modum naturae, et sit causa superior quam voluntas, non erit ista actio libere elicita, quia actio non est in potestate causae principalis ; igitur si principalis causa operationis meritoriae sit gratia, talis operatio non erit in potestate hominis, quia causa prima determinat secundam, et non e contra ; imo voluntas non posset contra moveri, et per consequens, nec sic movendo mereri.
Aliter dicitur, quod simile est inter istos habitus quantum ad hoc, quod tam voluntas quam gratia est activa ; voluntas tamen est causa actus, et habitus est causa intensionis actus.
Contra, intensio actus non est res faciens compositionem cum actu, sed sic intensus, vel sic, est unus effectus simplex ; igitur a quo est hoc individuum actus, ab eo est ita intensus actus ; vel oportet dare quod erit unum individuum in natura, ut actus, qui est a voluntate, et in illo gradu intensionis, et tunc quod alius superveniens det sibi certum gradum.
Item, naturale semper agit quantum potest ; igitur si coagit voluntati habitus naturaliter agens, si habitus causet totam intensionem in actu, et actus tantum tribuatur voluntati, igitur nihil voluntas agit.
Item, si a potentia est actus, igitur oportet quod sit saltem in aliquo gradu ; sit iste gradus A, qui est primus, qui per habitum potest intendi, igitur si fiat voluntas nobilior in natura tantum potest nobilitari, quod voluntas ex se causabit actum ita intensum, sicut facit nunc voluntas cum gratia.