Quod non est summum malum.
Ex hoc autem patet quod non potest esse aliquod summum malum, quod sit omnium malorum principium.
Summum enim malum oportet esse absque consortio omnis boni: sicut et summum bonum est quod est omnino separatum a malo. Non potest autem esse aliquod malum omnino separatum a bono: cum ostensum sit quod malum fundatur in bono. Ergo nihil est summe malum.
Adhuc. Si aliquid est summe malum, oportet quod per essentiam suam sit malum: sicut et summe bonum est quod per suam essentiam bonum est. Hoc autem est impossibile: cum malum non habeat aliquam essentiam, ut supra probatum est. Impossibile est igitur ponere summum malum, quod sit malorum principium.
Item. Illud quod est primum principium, non est ab aliquo causatum.
Omne autem malum causatur a bono, ut ostensum est. Non est igitur malum primum principium.
Amplius. Malum non agit nisi virtute boni, ut ex praemissis patet.
Primum autem principium agit virtute propria.
Malum igitur non potest esse primum principium.
Praeterea. Cum id quod est per accidens, sit posterius eo quod est per se, impossibile est quod sit primum id quod est per accidens. Malum autem non evenit nisi per accidens et praeter intentionem, ut probatum est. Impossibile est igitur quod malum sit primum principium.
Adhuc. Omne malum habet causam per accidens, ut probatum est.
Primum autem principium non habet causam neque per se neque per accidens.
Malum igitur non potest esse primum principium in aliquo genere.
Item. Causa per se prior est ea quae per accidens. Sed malum non est causa nisi per accidens, ut ostensum est. Malum igitur non potest esse primum principium.
Per hoc autem excluditur error Manichaeorum, ponentium aliquod summum malum, quod est principium primum omnium malorum.