MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit in summo fura civilia, leges et decreta?
Item, Quod jura civilia leges et decreta scivit in summo, patet hoc modo :
i. Sapientia advocati manifestatur in tribus. Unum, quod obtineat omnia contra judicem justum et sapientem. Secundo, quod contra adversarium astutum et sagacem. Tertio, quod in causa desperata. Sed beatissima Virgo contra judicem sapientissimum Dominum, contra adversarium callidissimum diabolum, in causa nostra desperata sententiam optatam obtinuit: ergo sapientissima advocata fuit.
2. Item, Sapientis est eligere advoca-
tum sapientem : sed istam advocatam Spiritus sanctus elegit nobis, qui omnia cognovit: ergo ipsa sapientissima fuit.
3. Item, Aliqui advocati possunt injustum justum esse probare sophistice et non facere : sed beata Virgo hoc de nostra injustitia fecit: ergo improportionabiliter omnibus optime allegare scivit.
4. Item, Ipsa imperatrix fuit : ergo leges condere potuit, et legis interpretatio penes ipsam fuit, et omnia jura in arca sui cordis clausa habuit : ergo et beatissima Virgo jura omnia et rhetoricam in summo scivit ,