72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Mars praecurrit in planetis.
Homo pacis et quietis
Nil valet in saeculo,
Sed tyranni et feroces,
Qui ad mala sunt veloces,
Hi regnant in populo.
Effrenes et indomiti,
Qui devastant et incendunt,
Quae sunt sua, non attendunt,
Tales placent comiti.
2. Ducunt vaccas, equos, boves,
Capras, hircos, porcos, oves
Et, si quae similia;
Ducunt lanam atque linum,
De rapinis implent sinum,
Nudat matrem filia.
En, index ante ianuam
Clamat: redde, quae tulisti,
Vel peribis casu tristi
Mortem per turpissimam.
3. Iesu Christe, fili patris,
Confer nobis iam renatis
Tuum sanctum spiritum.
Quid prodesset nobis nasci,
Si tu velles, rex, irasci,
Ad nostrum interitum!
Memento, quod sumus tui,
Tu es factor, nos factura,
Tibi sit pro nobis cura,
Te precamur cernui.