QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Arist. 1. de Anima cap. 1 D. Thom. hic lect. 13. et 1. p. q. 85. art. 11. de Ente et essent, cap. 4. Cajet. ibid. Capviol. in3. dict.5.q. 3. art. 3. Durand. q. 2. prologi et. 1. dist. 12. p. 2. Anton. Andreas hic. q. 16. Soliciti. q. 40. Joan. Monlorius disp. de Univers, cap 5. et 6. Masius de Univers. sect. 2. . q. 4. Suar. disp. 6. Metaph. sect. 2. et 5. Rub. q. 4. Univers. Vide Scotum q. 2. Univers. et in 2. dist. 3.q.1.
Quod sic videtur, omne quod est tale per participationem reducitur ad aliquid tale per essentiam, alioquin esset ipsum primum tale: sed singulare est tale per participationem, ut hic homo per participationem hominis, quia aliter non plurificaretur homo in istis; ergo, etc.
Praeterea, substantia est primum ens, et ita reale,sed intellectus noster nihil causat nisi accidens: secunda vero substantia est substantia: ergo, etc. Propterea, si nihil esset in re nisi singulare, nulla est unitas realis nisi unitas numeralis, quae est propria singulari, consequens falsum propter sex. Primo, quia tunc differentia omnis realis esset numeralis, nam omne diversum ea unitate est diversum ab aliquo, qua est in se unum, hoc consequens est falsum. Tum, quia omnia aeque differrent realiter, et ita non esset in re aliquid, quare intellectus magis unum conceptum abstrahit ab hoc albo et illo,quam ab albo et nigro. Haec consequentia patet, quia si differentia realis esset numeralis tantum, ergo differentia numeralis est praecisa causa differentiae realis, sed quaecumque aequaliter participant praecisam causam alicujus effectus, aequaliter participant effectum, patet: sed omnia differentia realiter, aequaliter participant istud scilicet differre numero, quia omnia differentia realiter in aliquo communi conveniunt et inter se distinguuntur, ut patet per definitionem differentiae 5. Metaph. ergo omnia aequaliter differunt numero, et ultra: ergo omnia aequaliter realiter. Tum, quia differentia genere et specie erunt tantum differentia ratione, et ita secundum quid; sed si differentia numeralis esset realis, et ita arguendo, differunt specie: ergo differunt numero, esset fallacia secundum quid et simpliciter, quod est contra Aristotelem 5. Metaph. c. de Uno, text. c. 12. Secundo, consequens principale est falsum, quia tunc non esset generatio univoca, sine consideratione intellectus.
Tertio, non esset aliqua similitudo realis, quia proximum ejus fundamentum est unum ex 5. Metaph. et illud tertium improbat responsionem, quae posset dari ad secundum scilicet quod generans et genitum non habent aliquam unitatem, sed similitudinem tantum. Quarto, non esset aliquod unum mensura realis aliarum specierum in genere, quia non unum numero secundum Aristotelem. Quinto, non esset contrarietas oppositio realis, quia extrema ejus prima non sunt singularia, et oportet utrumque esse in se unum. Sexto, ipsius sensus non esset aliquod objectum unum, quia non univocae rationis, nam objectum praecedit natura actum sentiendi, et iste omnem intellectionem in nobis: et illud objectum sensus non est unum singulare, quia tunc aliud non sentiretur. Confirmatur per illud 2. Poster. t. c. ultimi, Sensus est universalis, sed sensus est tantum objecti realis ; ergo, etc.
Sed contrarium Aristoteles 7. Metaph. in 1. cap. Quoniam autem de substantia consideratio. Primo sic : substantia uniuscujusque est propria sibi, et non inest alteri, sed universalenulliest proprium. Praeterea secundo sic : substantia non dicitur de subjecto, et universale dicitur, et Commentator ibidem, universale est de cap. relationis. Item primo de Anima, universale aut nihil est, aut posterius est. Item aliter : Logica, quae est de universali esset scientia realis, quod falsum est.