REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Voluntatem esse primariam causam respectu actus quoad substantiam, et charitatem quoad rationem meriti, et explicat optime utramque partem, de quo in Oxon. I. dist. 17. quaest. 2. num. 8.
Dico igitur quod possumus considerare actum tantum, et actum talem, et actum meritorium. Unde autem dicatur r?spectus moralis, et meritorii, alibi patebit. Voluntas tunc et charitas concurrunt, voluntas, ut causa principalis, et gratia vel charitas, ut causa secundaria, ex quibus fit una causa totalis. Quod autem voluntas sit causa principalis, patet, quia potentia non libera non movetur libere, quamquam movens moveat libere, sed ita necessario pro tunc moveretur, sicut si movens naturale esset ; sed actus meritorius est in potestate nostra ; igitur non est a causa non libera ; sed si charitas esset totalis causa motiva respectu actus meritorii, ut principalis, non est talis motio in potestate volentis, cum in potestate volentis non sit agens naturale movere naturaliter ; igitur, etc.
Item, causa, quae subest naturaliter agenti, non potest movere, nisi illa movente, nec potest contra movere ; igitur voluntas semel existens in gratia, erit impeccabilis, si gratia sit causa principalis, quia cum causa perfectior et fortior movet naturaliter, causa debilior contra movens tandem vincetur ; igitur voluntas semel existens sub charitate non potest movere, nisi charitate movente, et illa movente, non potest contra ejus motum ; igitur nunquam posset peccare.
Item, causa superior est illimitatior et indeterminatior causa inferiore ; sed quilibet habitus est determinatior, quam sit voluntas, quia voluntas potest operari modo convenienti habitui, et disconvenienti ; igitur voluntas est causa superior.
Item, 2. Ethicorum : Habitus est, quo totaliter possumus, sed potentia, qua simpliciter possumus ; igitur si habitus supernaturalis sit, quo simpliciter possumus in actum, habitus erit potentia.
Dico igitur quod illa duo concurrunt, voluntas et gratia, sicut causa superior et inferior, et hujusmodi causa inferior semper coagit, dum est, quando illa superior, quae principalis est, agit. Tamen possumus considerare istum actum in se, vel inquantum est meritorius : Primo modo est causa principalior voluntas. Secundo modo dicitur gratia principalius agere, quia est acceptior Deo.
Quod autem possibile sit aliquid esse magis acceptum ratione alicujus minus agentis, declaratur ; primo, secundum ponentes quod mater et pater sunt causae activae respectu prolis, adhuc mater est causa minus principalis, quamquam effectus in entitate magis sit a patre quam a matre, tamen plus potest diligi ratione matris, et posset esse ratio specialis, quia magis certum est de matre quam de patre.
Aliud exemplum : Potentia divisa magis facit in dividendo aliquid, quam faciat acuties cultelli, et tamen plus potest placere acuties quam potentia divisiva. Similiter in harmonia plus potest placere aliquid ex accidentali sono, quod minus facit in esse naturae, quam id quod plus facit ; sic actum meritorium esse acceptum a Deo, magis est, quia a charitate, quam quia a voluntate. Deus enim diligit se propter se, et ideo magis diligit immediatum sibi in illo ordine, inquantum sic est ab illo pondere, quod dicitur charitas, quam inquantum est a voluntate. Sic habitus intellectuales faciunt ad intellectionem et ad volitionem, et sic habitus appetitus inclinando voluntatem, etc. minus principale, quantum ad esse naturae potest esse plus acceptum, ubi illa sunt inseparabilia ; sic est in proposito. Contradictio enim est, quod sit actus meritorius, et quod esset solum a voluntate, vel a charitate solum, et sic voluntas est causa principalior in esse naturae, et gratia principalior quantum ad acceptationem. Et sic possunt salvari auctoritates Augustini et aliorum, quod voluntas causat aliquid, et gratia causat aliquid, non quod habitus sit causans gradum per se, et voluntas actum, et tunc expectat actus, quousque detur sibi gradus ; sed simul sunt una causa totalis, et respectu praemii, plus impertit charitas, et sic intelligitur Augustinus, quod charitas meretur augeri, et aucta perfici.
Ad primum principale, cum dicitur, accidens non agit in suum subjectum, dico quod non sic agit in subjectum, quod illa forma accidentalis sit principium actionis, et quod ipsamet sit terminus, quia non potest esse principium actionis, et terminus. Nec verum est quod dicitur universaliter quod agens sit distinctum subjecto a passo ; nec sequitur, si sint indistincta subjecto, quod idem simplex movet se, quia totum movet, et totum movetur, quia subjectum per principia sua activa movet, et per principia passiva movetur, ut Socrates habens speciem intelligibilem movet ad intellectionem ; et Socrates, ut habet rationem recipiendi speciem intelligibilem, movetur, et illa non sunt nisi per accidens.
Ad aliud, concedo quod voluntas est potentia activa ; et cum dicitur quod tunc oppositae relationes reales sunt simul in eodem, dico quod per hoc solum, quod sunt oppositae relationes reales, nunquam prohibentur esse in eodem supposito. Et cum arguitur, igitur ejusdem ad se est relatio realis, dico quod Aristoteles negat idem referri ad se realiter sub hoc intellectu, quod idem simplex sit fundamentum proximum relationum oppositarum.
Quid igitur est fundamentum moventis, vel motionis activae, cum voluntas movet se ? Dico quod potentia activa, vel virtus voluntatis in se, sed fundamentum proximum moti, vel motionis passivae est volitio nova passio. Illud non potest esse verum de ratione producti ad producens, quia illa fundatur in producto primo. Neque de relatione passivi ad activum, quia formalis terminus non fundat relationem passivi ad activum, cum non patiatur, ut formalis terminus. Unde aliter se habere est secundum volitionem novam passive immediate, ideo non est idem fundamentum proximum istarum relationum.
Ad aliud, cum dicitur, unius operationis est unum principium activum, dico quod id non valet nisi in ordine suo causandi. Unde una operatio simplex potest esse a multis principiis activis, quorum quodlibet est unum per se in suo ordine causandi ; sic voluntas et charitas sunt causae in diversis ordinibus, voluntas causa principalis, charitas causa secundaria.
Dices, ex istis fit unum per accidens. Dico quod non propter hoc tollitur ordo in causando, quia sicut esto quod causa secunda sit separata a prima, tenet ordinem suum causandi, et ita potest, etsi non informet causam primam.
Ad aliud, dico quod esto quod habitus esset relatio, non tamen est sola relatio, nam etsi includit relationem, includit tamen cum hoc qualitatem. Et cum dicitur, non plus repugnat relationi esse terminus, quam esse principium motus, dico quod non tantam diversitatem requirit principium agendi a relatione, quantam requirit terminus actionis. Quia esse idem identitates remota, vel includere relationem, repugnat termino motus per se, et tamen non repugnat principio actionis ; ideo potest ratio Philosophi tenere, quod ad talia non est. motus.