PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
ENARRATIO.
" Et ingressus perambulabat Jericho. "
In hac parte ostendit, quod bonus usus doni commissi causa estelectionis ad praesentem justitiam : et malus usus doni ejusdem, causa est reprobationis.
Dividitur autem in partes duas. Quia hoc primo ostendit per exemplum Zachaei. Secundo autem, ostendit hoc in parabola regis committentis servis suis bona sua ad negotiandum.
Exemplum autem quod primo inducit habet partes duas : in quarum prima ostendit qualiter ad istam doctrinam est deventum : in secunda autem, ipsum inducit exemplum.
Circa primum dicit duo, scilicet, temporis continuationem ad praecedens miraculum, et opportunitatem veniendi ad Zachaeum.
De primo dicit:
" Et ingressus,"
Vos autem fecistis illam speluncam latronum .
47. Et erat docens quotidie in templo. Principes autem sacerdotum, et scribae, et principes plebis quaerebant illum perdere:
48. Et non inveniebant quid facerent illi. Omnis enim populus suspensus erat, audiens illum.
Scilicet confestim post perfectam caeci illuminationem, quae facta est in via veniendi Jericho. Salvator enim nihil interponit, sed de salute unius ad salvandum alium procedit. Luc. XII, 50 : Baptismo habeo baptizati, et quomodo coarcior usquedum perficiatur ? Hoc enim baptisma non fuit purificatio capitis, sed membrorum. Et ideo quasi coar- I ctatus spiritu, uno perfecto mox procedit ad aliud. II ad Corinth, v, 14 : Charitas Chrisli urget nos. Proverb. XXII, 29 : Vidisti virum veloeem in opere suo, coram regibus stabit, et non erit ante ignobiles.
"Ingressus, "
Hoc est, totum ad ingrediendum et discurrendum dispositus. Ezechiel. I, 14 : Animalia ibant et revertebanlur ad similitudinem fulguris coruscantis. Proverb. VI, 3 et 4 : Discurre, festina, suscita amicum tuum, non dederis somnum oculis luis. Psal. CXXXI, 4 et 5: Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem,... donec inveniam locum Domino.
" Perambulabat, "
Continuis profectibus omnes visitans, et omnibus salutem nuntians. Matth. IX, 35: Circuibat Jesus omnes civitates etcastella, docens in synagogis corum , et praedicans Evangelium regni. Tob. v, 8 : Omnia itinera ejus frequenter ambulavi.
Sic ergo " perambulabat "
" Jericho, "
Ut ibi salutem indigentibus procuraret : sicut jam in ante habitis dictum est, profectum nostrum assumens. Psal. VIII, 6 : Minuisti eum paulo minus ab Angelis. Ad Hebr. ii, 9 : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, videmus Jesum, propter passionem mortis, gloria et honore coronatum. Defectibus nostris enim appropinquans, statim iacit ea quae impossibilia sunt apud homines, quod scilicet camelus deposita sarcina transit per foramen acus : et ideo etiam Jericho perambulavi. Haec est igitur opportunitas veniendi ad id quod intendit exemplum.
" Et ecce vir nomine Zachaeus, et hic princeps erat publicanorum, et ipse dives. "
Hic tangitur exemplum.
Dividitur autem in quatuor partes: in quarum prima, desiderium divitis dona Dei abundanter habentis ostenditur: in secunda, haec devotio per declinationem Domini in domum suam remuneratur: in tertia, murmuratio nescientium sacramenta Dei contra hanc Domini susceptionem excitatur: in quarta per usum optimum commissorum honorum hoc sacramentum aperitur.
In primo horum tria dicuntur : in quorum primo, quis sit desiderans Dominum describitur : in secundo, desiderii ad complendum impotentia aperitur : in tertio, mirabilis industria ad perficiendum quod desiderabat ostenditur.
In primo autem describit a dignitatis demonstrabilitate, a strenuitatis virili- tate, a nomine, ab officii potestate, et a fortunae successione. De primo dicitur :
" Et ecce vir, "
Demonstrabilis clarae dignitatis in civitate. Isa. xlv, 14 : Viri sublimes ad te transibunt, et tui erunt: post te ambulabunt.
" Vir, " strenuitate animi potius quam sexu. Hic enim est, de quo dicitur, Eccli. XXXI, 8 et 9 : Beattts dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiil, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic, et laudabimus eum ? Fecit enim mirabilia in vita sua. Quia sicut dicit Beatus Bernardus : " Non minoris strenuitatis est, qui " quamvis post aurum abiit, tamen viri-" liter redivit : quam qui post aurum " non abiit. Nec minus est miraculum "sed majus, pecuniam acquisitam in " usus pauperum dispersisse, quam non " habitam non curasse. "
Ecce igitur vere vir.
" Nomine Zachaeus. "
Ecce describitur a nomine. Zachaeus autem, justificatus festinans interpretatur : quia festinabat ad Dominum, ut justificaretur. Ezechiel. XVIII, 22 : In justitia sua quam operatus est, vivet. Ad Roman. VIII, 30 et 31 : Quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. Quid ergo dicemus ad haec ? Si Deus pro nobis, quis contra nos?
Hoc est nomen quod os Domini nominavit. Isa. lxv, 15 et 16 : Servos suos vocavit nomine alio, in quo qui benediclus est super terram, benedicetur in Deo \amen. Exod. XXXIII, 12 : Novi te ex nomine.
Sic s nomine, " hoc est, notamine quod futurorum erat praesagium, " Zachaeus, " quia ad justitiam per Dominum justificantem festinavit. Isa.LIII, 11 :
In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos.
Et hic princeps erat Publicanorum. "
Ecce descriptio ah officio. Publicani aulem, sicut saepe diximus, illi erant qui publica vecligalia colligebaiit, et exigebant. Quod duplex erat iniquitas. Una quidem communis apud omnes : quia scilicet extorquebant ultra constitutum, et defensionem viarum quam tenebantur facere, non faciebant : in quo peccato adhuc multum peccant publicani nostri. Unde, Luc. iii, 14: Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote slipendiis vestris. Aliud autem peccatum erat speciale apud Judaeos : quia ab eis acceperunt, quorum bona debebant a telonio esse libera, sicut a ministris Dei. Unde etiam a Domino acceperunt. Matth. XVII, 24 et 2b : Reges terrae a quibus accipiicnl tribulum vel censum ? a filiis suis, an ab alicnis ? Et Petrus dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii. Et hoc plangit Jeremias in Threnis, I, 1 : Princeps provinciarum facta est sub tributo.
Propler duo peccata reputabantur isti publici peccatores. Quasi dicat : publicus canis erat, qui publicanus vocabatur.
Horum igitur iste Zachaeus fuit princeps, non vero nomine, sed eo modo quo tyrannus princeps vocabatur. Et sicut dicitur princeps latronum esse princeps : quia, sicut dicitur, Isa. XXXII, 5 et 8 : Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabilur major... Princeps vero ea quae digna sunt principe cogitabit.
Hoc est igitur quod dicit: " Princeps publicanorum, " hoc est, qui alios publicanos per provinciam illam dispersos, ex ordinatione publicae potestatis Romanorum habebat subjectos. Talis fuit qui ex crudelitate erat immisericors et nihil dimittebat non extortum. Jerem.
VI, 23: Crudelis est, et non miserebitur Isa. I,23: Principes tui infideles, socii furum, omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
Hoc igitur istius fuit officium.
" Et ipse dives. "
Descriptio est a fortunae successu. Dives aulem, sicut dicit Auguslinus, aut iniquus est, aut haeres iniqui. Iste autcm utroque modo dives erat, quia inique acquisivit, et sic fuit iniquus: et avare retinuit, et si haeres iniqui fuit. Eccli. XI, 10 : Si dives fueris, non eris immunis a delicto. I ad Timolh. VI, 9 : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentalionem et in laqueum diaboli, et in desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in inlerilum et perditionem. Et ideo divitiae dicuntur spinae, Matth. XIII, 22, suffocantes verbum. Habacuc, ii, 6: Vae ei qui multiplicat non sua: usquequo et aggravat contra se densum lutum ? Suffocant ergo verbum convertens ad Dominum : sicut lutum glutinosum tenent ne convertatur. Et iniquae sunt in acquisilione: haereditas iniquitatis in retentione : et ideo locum habent in inferno, non in coelo. Luc. XVI, 22 : Mortuus est dives, et sepullus est in inferno.
Talis igitur, magna Dei misericordia trahente,
Et quaerebat videre Jesum, quis esset: et non poterat prae turba, quia statura pusillus erat. "
Ecce desiderium veniendi ad Salvatorem.
Et dicuntur hic quatuor, quorum primum est ipsius desiderii expressio : secundum, explendi desiderium impotens pusilli in corpore dispositio : terlium autem, ut desiderio satisfaceret in celsam arborem ascensio : quartum vero, transitus Domini per viam illam sollicita observatio.
De primo dicuntur quatuor, scilicet, desiderii sui in opere exhibita signilicatio, et desiderati visio, visi Salvatoris in salule nominatio, et quis esset in effectu tanti nominis cognilio.
Dicit igitur: " Et quaerebat, " exterius irivesligando, in agendo, et laborando. Piger enim est qui desiderat, et non quaerit. Proverb. XXI, 2a : Desideria occidunt pigrum. Talis enim, sicut, Proverb. XIII, 49 : Vult, et non vult. Vult quidem tenuiter in corde, sed non vult laborare et quaerere quod desiderat, nec agere et operari ut consequatur. Iste autem agendo, et operando, et laborando quaerebat. Psal. XXII, 6 : Haec est generatio quaerentium eum, quaerentium faciem Dei Jacob. Isa. lv, 6: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocale eum dum prope est.
Quaerendus est enim Dominus sine fictione in opere, et confirmata inquisitione, et in locis in quibus potest inveniri.
De primo horum dicitur, Sapient. I, 1 et 2 : Sentile de Domino in bonilate, et in simplicitale cordis quaerite illum. Quoniam invenilur ab his qui non tentant illum: apparel autem eis qui fidem habent in illum.
De secundo dicitur, Isa lviii, 2 : Me de die in diem quaerunt, et scire vias meas volunt, quasi gens quae justitiam fecerit, et judicium Dei sui non dereliquerit. Per justitiae enim opus debet quaeri Dominus.
De terlio dicitur in Psalmo CIV, 4 : Quaerite Dominum et confirmamini, quaerite faciem ejus semper.
De quarto dicitur, Job, XXVIII, 13 : Non invenilur in ierra suaviler viventium.
Sic ergo quaerendus est dum inveniri potest: invocandus dum prope est .
Quod iste atlcndens,
" Quaerebat videre. "
Volebat enim videre eum, de quo dicitur, Aggaei, ii, 8 : Veniel desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Seivil enim pro cerlo quod facies illa esset spedosa, decora, mirabilis : et gratia esset diffusa in labiis illius qui desideratus est omnibus gentibus, in quem, sicut dicitur, I Petr. I, 12, desiderant Angeli prospicere. Et ideo " quaerebat videre. "
Quod enim decora fuerit, dicitur, Canliu. II, 14: Facies lita decora. Quod speciosa, dicitur in Psalmo xliv, 3 : Speciosus forma prae filiis hominum. Imo etiam prae vullibus Angelorum. Isa. lxiii, 1 : Iste formosus in stola sua. Quod mirabilis et gratia plena, dicitur, Esther, xv, 17 : Valde mirabilis es, domine, et facies lua plena est gratiarum. De gratia dicitur in Psalmo xliv, 3 : Diffusa est gratia in labiis tuis : propterea benedixit te Deus in aeternum.
Et ideo iste tenebalur desiderio illorum, qui dicebant ad Philippum, Joan, xn, 21 : Domine, volumus Jesum videre.
" Jesum, "
Salvatorem, propter salutis effectum. Jam enim praesago desiderio senliebat, quod in ipsius salute aliquando exsultaturos erat. Habacuc, III, 18 : Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Jesu meo. Psal. xlih, 8: Salvasli enim nos de affligenlibus nos, et odientes nos confudisli. Iste enim secundum suum nomen Salvator est, qui in domum fortis inlravit, et vasa iniquitatis ejus rapuit: sicut Zachaeum, et Magdalenam, et Saulum, et ex eis vasa electionis effecit. Act. ix, 15 : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Unde et Paulus, II ad Timolh. ii, 20, dicit: In magna autem domo, etc, ubi loquitur, quod in magna domo Dei, quaedam sunt vasa in honorem, quaedam vero in contumeliam. Postea subjungit, quod si quis emundaverit se ab his, erit vas in honorem sanctificatum ad omne opus bonum paratum. Iste ergo vero nomine est Jesus, salvans quod perierat. Isa. XLIX, 25 : Equidem et caplivitas a forti tolletur, et quod oblatum fuerit a robuste salvabitur : quia Jesus Salvator interprelatur. Quaerebat ergo videre Jesum,
" Quis esset, "
Hoc est, ut eum determinare nosset. Scivit enim quadam spiritus inspiratione, quod cognitio illa esset sibi causa consummatae justitiae, et esset sibi causa vilae aeteinae.
De primo horum dicitur, Sapient. xv, 3 : Nosse te consummata justitia est: et scire justitiam et virlutem tuam, radix est immortalitatis.
De secundo dicitur, Joan. XVII, 3 : Haec est autem nitae aelerna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti, Jesum Christum.
Ideo ergo " quaerebat videre Jesum, quis esset. "
" Et non poterat prae turba. "
Turba enim turbata est multitudo, quae inconstantibus molibus modo ad devotionem, modo ad persecutionem movetur. Unde., Joan. XII, 13, turba quae clamabat : Hosanna Filio David ! statim infra sex dies clamabat : Crucifige, crucifige eum. Matth. XXVII, 24 : Videns Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumullus fieret, etc. Luc. xxni, 24 : Adjudicavit fieri petitionem eorum.
Haec etiam turba languidum impedivit ne reciperet sanitatem. Joan. v, 3 : In porticibus jacebat multitudo magnalanguentium, decorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquae motum. Et subjungit de languido, v. 7: Domine, hominem non habeo, ut cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum vetiio enim ego, alius anle me descendit.
Haec turba caecum invocantem Dominum increpat ut taceat . Haec paralyticum excludit, ne ante Jesum veniat . Quaerebant introferre paralyticum, et non valentes prae turba, ascenderunt in lectum, et summiserunt eum per tegulas. Haec etiam parentes ipsius Domini retardat ne veniant ad Jesum. Nuntiatum est Jesu: Ecce mater tua et fratres tui foris statit, quaerentes te . Haec iterum puellae suscitationem retardat . Haec Jesum affligit et comprimit. Luc. VII, 45: Turbae te comprimunt, et affligunt.''
Non est ergo mirum si Zachaeum impedit ne Dominum videre possit : quia qui turbationem turbatorum et confusione dignorum sequitur, a Domino retardatur. Joan. VII, 49: Turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.
Oportet igitur, vel a turba separari, vel praecurrere. Separatur qui fugit et deserit. Psal. xliv, 11: Obliviscere populum tuum. Psal. LIV, 8 : Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Praecurrit autem qui velocior quam turba currit semitam consiliorum. Psal. XVIII, 6 et 7 : Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo caelo egressio ejus.
His ergo de causis, " non poterat prae. turba. "
Causam autem subjungit:
" Quia statura pusillus erat. "
Pusillos autem non curat turba, sed de magnis curam gerit. Pusillus autem humititate, pusillanimitate, et fide adhuc: quia novus fuit.
De pusillitate humilitatis dicitur, Luc. XII, 32: Nolite funere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Tales autem pusillos lurba conculcat. Psal. lv, 3 : Conculcaverunl me inimici mei Iota die, quoniam multi bellantes adversum me.
De puillilate pusillanimitatis dicitur, Isa. xxxv, 4 : Dicite pusillanimis : Confortamini, et nolite timere. Et tales pusillos turba deterret. Psal.LIV,6 : Timor et tremor venerunl super me, et contexerunt me lenebrae.
De pusillitate autem fidei dicitur, Matth. XVI, 8 : Quid cogilalis infra vos, modicae fidei, quia panes non habetis ? Et talis pusillus adhuc de Domino plene non conlidit. Matth. XIV, 31 : Modicae fidei, quare dubitasti. Hunc enim pusillum mundus scandalizat et confundit. Matth. XVIII, 10 : Videte ne contemnatis unum ex his pusillis.
Hoc est igitur quod dicit : " Quia stalura pusillus erat. Statura enim corporis indicabat pusillilatem mentis. Sed lamen haec est consolatio quod pusillis humilitate Dominus gratiam donat. Jacob, iv, 6 : Humilibus dat gratiam. Pusillos autem pusillanimitate contorlat. Josue, i, 9 : Confortare, et esto robuslus. Pusillis autem fidei eliam per miraculorum adjulorium fidem augmentavit. Et hoc s gnificavit, Matth. XIV, 31, quando extendens manum ad adjutorium et miraculum, apprehendit Petrum, et de fluctibus eduxit eum. Sic ergo non indecenter sibi statura pusillus erat. David enim etiam statura pusillus erat. 1 Reg. XVI, 11 et 12 : Adhuc reliquus, scilicet David, est parvulus... Erat autem rufus, et pulcher adspectu, decoraque facie: et tamen ipse gigantem stravit, et invincibilem omnibus superavit.
" Et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret eum, quia inde erat transiturus. "
Ecce tangilur sagacitas videndi Dominum.
Tanguntur autem hic tria, scilicet, quod turbae frequentiam praecurrit, quod in sycomorum ascendit, et quo fine sive utilitate hoc fecit.
Praecurrit autem caeteros qui plus amavit, qui viam consiliorum quasi quoddam compendium cucurrit, qui in cursu velocior fuit.
De primo horum dicitur, Joan. xx, 4 : Ille alius discipulus praecucurrit citius Petro, et venit primus ad monumentum. Super quod verbum dicit Beatus Bernardus: " Qui plus amavit, velocius " cucurrit, et citius pervenit. Ainanti " enim nihil satis velox est. " Isa. xl, 31 : Qui sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas sicut aquilae, current et non laborabunt, ambulabunl et non deficient.
De cursu autem consiliorum dicitur, II Reg. XVIII, 23 : Currens ergo Achimaas per viam compendii, transivit Chusi. Achimaas fratris mei assumptio inlerpretatur, et significat eos qui a Chrito consiliorum impletionem assumunt, qui est frater noster. Chusi autem interpretatur niger meus, vel tenebrans me, et significat turbam communem in via tenebrarum incedentem. Sic cucurrit Paulus, I ad Corinth. IX, 26 : Ego igitur sic curro, non quasi in incertum. Qui enim in via consiliorum currit, nihil incertitudinis habet. Sed qui currit in via turbae communis, multa dubia patitur et multa incerta.
De tertio modo currendi, scilicet, qui devotione velocior est, et ad currendum paratior, dicitur, Jerem. ii, 23: Cursor levis explicans vias suas. Eccli. XXXII, 15 et 16: Praecurre prior in domum litam, et illic avocare, et illic lude, et age conceptiones tuas, et non in deliciis et verbo superbo. Praecurrens enim in domum conscientiae postquam advocaveril seipsum, hoc est, omnes vires et intensiones congregaveris et luserit in delectatione et devotione conscientiae, et egerit omnes et expedierit conceptiones suas ad Deum, et in delictis nihil commune habuerit, nec in aliquo verbo superbiae participaverit, vehementissime currit.
His ergo tribus modis praecurrens fuit.
Sic autem praecurrens,
" Ascendit in arborem sycomorum. "
Sycomorum autem quidam virtutem vocabuli ignorantes, dicunt arborem quae est sicut morus : et ideo dictam sycomorum, eo quod sit sicut morus. Hoc autem lotum est tictum. Dicit enim Beda quod sycomorus est ficus fatua. AdminBookmark enim graece, latine dicitur ficus. M AdminBookmark graece
vocatur fatuus. Unde moriones naturaliter fatui dicuntur. Unde graece AdminBookmark ficus fatua vocatur, quam nos sycomorum dicimus : latinam terminationem, et latinam declinationem graeco vocabulo imponentes. Hoc igitur est sycomorus. Causa autem est, quod ficus quidem est grossi et viscosi humoris, qui quando accipit calidum subtilians et attenuans plusquam digerens, tunc humidum ejus subtiliatur, attenuatur, et extenditur. Et sic arbor in celsitudinem magnam elevatur, et folia magna stringuntur et rotundantur : et ideo foliis scilicet mori assimilantur, et tunc arbor sine fructu efficitur. Quia generale est in omni natura generabilium, quod quanto aliquid magis ponit in substantia, tanto minus ponit in fructu et in semine. Et e converso, quanto plus ponit in semine, tanto minus ponit in substantia.
In taletn igitur arborem quia excelsa fuit ascendit, ut tanto melius id quod vellet, ab allo contemplaretur. Hoc est igitur quod secundum litteram intendit.
Spiritualiter jam superius, XIII, 6 et seq., diximus sycomorum Praelatum, vel hominem fatuum significare : qui quamvis natus sit ad divinam concipiendam dulcedinem, et fructum dulcedinis ferendum : tamen calore cupiditatis mun- di extenuatur, et fructum nullum portat. Matth.XXI 19, non invenil Christus in ficulnea nisi folia tantum : et ideo m iledixil ei, dicens : Numquam ex te fructusnascatur in sempilernum. Indo dicitur, Judae, v. 12 : His sunt arbor es autumnales, infructuosae, bis mortuae, cradicatae.
In hanc ergo arborem Zachaeus ascendit, qui se viitute super eum scandens exaltavit, et ad exemplum ejus se correxit, et foecunditatem accepit, dum se sterilem esse sicut illi sunt erubuit. Unde Ptomaeus Philosophus in Proverhiis Philosophorum dicit : " Qui ad " exemplum alterius non corrigitur, alii " exemplo suo corriguntur. " Unde, Luc. XVII, 32, Dominus dicit suis: Memores estote uxoris Lot. Cantie. VII, 8 : Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Sed alia est similitudo ibi de arbore fructifera, super quam eliam per exemplum scandendum est.
Sic ergo " ascendit in arborem sycomorum. "
Qua autem ntilitate subjungit:
" Ut videret eum. "
Tangit autem duo: finem intenlionis, et opportunitatem consequendae voluntatis.
De primo dicit: " Ut videret eum. " Desiderabat autem videre eum, et ideo ascendit in sy eo morum. Sycomorus enim cum sit ficus fatua, ut dicit Beda, ex ficu habet dulcedinem : et quia fatua est, habet derisionem : et sic signiQcat crucem, quae quidem habet dulcedinem in se, sed ex infirmitate habet derisionem. Dulcedinem habet, ad Galat. VI, 14: Mihi absil gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Chrisli. Derisionem habet sicut dicitur, I ad Corinth. I, 23: Nos praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam. Et est una acensio sycomori, de qua videtur Christus in cruce. Cantie. III 11 : Egredimini et videle, filiae Sion,regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua, hoc est, spinis in cruce coronatum. Sic enim videre Jesum hum liat, de passione admonet, et verecuudiam de causa passionis inducit, et formam dat imitandi, et spem gloriae resurreclionis. Quem enim non humiliant illa quae dicuntur, ad Philip. ii, 8 : Humiliavit semelipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Quis etiam de Passione per conpassionem non recordetur, audiens in cruce clamantem ad nos Dominum illud Threnorum, III, 19: Recordare paupertatis, et transgressionis meae, absinthii et fellis. Quis non verecundetur ante faciem suam pro peccatis suis captum, et despoliatum, et morte mulctatum, et cruce turpatum majestatis Dominum ? Thren. IV, 20 : Spiritus oris nostri, Christus Dominus, captus est in peccatis nostris: cui diximus : In umbra lua vivemus in Gentibus. Sed formam imitationis accipientes, praecurramus ad ipsum cum Zachaeo, in arborem dulcissimae fatuitatis ascendentes. Si quis enim vult post eum venire, tollat crucem suam, et sequatur eum . Ad Hebr. XIII, 12 et 13 : Ut sanclificaret per sanguinem suum populum, extra portam passus est. Exeamus igitur ad eum extra caslra, improperium ejus portantes. Hoc enim firmam spem generat resurreclionis et gloriae. Ad Roman. VIII, 18 : Non sunl condignae passiones hujus lemporis ad futuram gloriam quae revelabilur in nobis, Sic ergo ascendit " ul viderel eum. "
" Quia inde erat transiturus."
Per viam enim crucis ambulavit, per quam nos oportet ambulare. Psal. lxxvi, 20: In mari via tua, et semilae luae in aquis multis, hoc est, in fluctibus amarae passionis. Et cum dolore dicendum est quod sequitur: Ei vestigia tua non co-gnoscentur. De tanta enim turba non cognovit nisi Zachaeus: cum lamen Petrus dicat, 1 Petr. ii, 21: Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Sic ergo inde erat transiturus. Luc. XXIV, 26: Nonne haec oportuit pati Chrislum, et ita intrare in gloriam suam ?
" Et cum venisset ad locum. "
Hic tangitur de receptione Domini a Zachaeo.
Et tanguntur duo, quorum primum est, qualiter Zachaeo se Dominus exhibuit: secundum autem, qualiter exhibentem se Dominum Zachaeus recipit.
In priori autem paragrapho duo dicuntur: quorum primum est, loci ad exhibendum se opportunitas : secundum autem, exhibitionis suae benignissima et dulcis voluntas.
De primo dicit: " Et cum venisset ad locum, " ad quem scilicet Zachaeus praecurrerat. Praecurrenti enim semper se objicit et ingerit Dominus. Sapient. VI, 14 : Praeoccupat qui se concupiscunt, ul illis se prior ostendat. Isa. lxiv, 5: Occurristi laetanti et facienti justitiam : in viis iuis recordabuntur tui. Sic occurrit in consolatione Magdalenae, quando eum videre quaesivit . Sic occurrit mulieribus, quando quaerentes eum, postea pedes ejus tenuerunt, ut ejus vestigia observarent . Sic omnibus praecurrentibus in devotione, occurrit in gaudio Dominus in spiritu et in consolatione dulcedinis et devotionis. Sic et hic fecit Zachaeo. Unde quidam dicunt, quod devotioni Zachaei condescendens, a via divertit in agrum : quia sycomorus in . agro, non in via stetit.
" Suspiciens Jesus vidit illum. "
Ecce benignissima voluntas Domini, prius suscipiens Zachaeum in visceribus miseri ordiae, quam suscipialur ab ipso exteriori hospitalitate.
Dicit aulein tria : smpexit enim, vidit, et alloculus benignissime fuit. Suspexit ad Patrem, Patrem pro eo exorans: vidit, lumen suae cognitionis infundens : allocutui est, charitatem quam habuit ad conversionem ipsius ostendens.
Dicit igitur : " Suspiciens, " hoc est, in altum prospectum erigens. Sic suspexit quando Lazarum suscilavit, dicens: Pater, gratias ago libi quoniam audisli me. Ego autem sciebam, quia semperme audis . Non enim erat minoris potentiae, vel misericordia, Lazarum de inferno ad superos revocare ad vitam, quam Zachaeum de barathro vitiorum revocare ad compunctionis et justificationis gratiam. Et ut hanc ostenderet difficultatem, ideo suspexit.
Adhuc autem suspexit, ut operationem lalis gratiae a Patre descendere significaret. Psal. cxx, 1 : Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi.
Adhuc autem suspexit, ut et Zachaeum sursum adpicere doceret, et animum ad Patrem caelestem dirigeret. Psal. CXXII, 1 et 2 : Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis. Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum : sicut oculi ancillae in manibus dominae suae : ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Sic ergo suspiciens, " vidit, " lumen suae gratiae in eum radiando et infundendo. Sic enim respexit Petrum, Matth. , xxvi, 73 : Et egressus Petrus foras, flevit amare. Sic dicitur, Sapient. IV, 15, quod est respectus in electos illius. Sic vidit Philippum sub ficu scdcntcm , hoc est, adhuc in dulcedine peccati requiescentem.
Sic ergo vidit " illum, " jam desiderio a terrenis elevatum, jam in figura crucis sursum exaltatum, jam ad ipsum videndum suspensum.
De primo dicitur, ad Coloss. iii, 1 et 2 : Quae sursum sunt quaerite, ubi Cliristus est in dextera Dei sedens: quae sursum sunt sapile, non quae super lerram.
De secundo dicitur, ad Galat. II, 19 : Chrislo confixus sum cruci.
Detertio dicitur, Job, VII, 15: Elegit I suspendium anima mea, et mortem ossa mea.
Sic ergo " vidit illum " in ramis arboris, sicut in brachiis suae erutis extensum pendentem: sicut vidit Abraham arielem infer vepres haerentem cornibus , quem pro filio sacrificium Deo post modicum erat immolaturus.
" Et dixit ad eum : Zachaee, festinans descende, quia hodie in domo tua oportet me manere. "
Ecce benigna allocutio.
Dicit autem tria : nominat eum, in signum specialis ad gratiam ordinatae notitiae : ut descendat imperat, ut humilitatis sit paratus obsequium praestare : quod apud eum hospitari oporteat iudicat.
Dicit igitur : " Zachaee. " Jam te nomino in signum specialis notitiae. Exod. XXXIII, 19 : Ego ostendam omne bonum tibi. Et, V. 12 : Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me. Isa. xlv, 3 : Scias quia ego Dominus, qui voco nomen tuum, Deus Israel.
" Festinans descende. "
" Festinans, " per charilatis fervorem et devotionem : " descende, " per tui humiliationem et cognilionem.
Charitalis enim devotio festinare facit Hoc est quod dicitur, Genes. XXIV, 61, quod Eliezer festinus reperiebatur addominum suum. Eliezer, Deus meus adjulor interpietalur. Et signifieut quem Deus sua adjuvat ailoculioae. Et ideo fervore hui italivae devotionis lestinat ad recipiendum eum. Haec est Rebecca, quae jam secundum suum nomen multum accepit a Christo in visu et verbo ipsius, quae cito operuit se lerislro, hoc est, festivo et solemni charitalis et hospitalitatis pallio . Ad Hebr. XIII, 1 et 2 : Charilas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite obliuisci. Per hanc enim latuerunt quidam, Angelis hospitio receptis.''
" Descende, " tui humiliatione, et tui consideratione. Duos enim motus laudabiles Zachaeus habuit : unum in figuram crucis per desiderium ascendendi, ut contemplari posset exaltatum : alium descendendi, ut Dominum reciperet humiliatum. Ad Ephes. IV, 10 : Qui descendit, ipse est et qui ascendit. Isti motus omnium honorum Angelorum ascendendi in crucem per contemplationem crucifixi, et descendendi per humiliationem. Genes. XXVIII, 12 et 13 : Vidil Jacob in somnis scalam stanlem super lerram...Angelos quoque Dei ascendentes et descendentes in scala, et Dominum innixum scalae. Joan. i, 51 : Videbitis eaehtm opertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis. Isti enim motus Angelorum demonstrantur praecipue in profeci bus hominum, quibus ministrant Angcli. Descensio etiam ad cognilionem suae fragilitatis utilis est aliquando. Sicut dicitur, Jerem. XVIII, 2 : Descende in domum figuli, et ibi audies verba mea. In domum enim figuli descendere, est ad considerationem fictilis naturae inclinari, et ex hoc humiliari, et ibi in humilitate verba et mandata Dei percipere. II ad Conniti. IV, 7 : Habemus lliesaurum istum in vasis factibilibus, ut subliniilas sil virlulis Dei, et non ex nobis.
Sic ergo " festinans descende. "
Quia hodie in domo tua oportet me manere,"
Gratia hospitalitatis. Tria autem dicit: illustrationem felicis et accepti temporis, dispositionem mansionis, et desiderium talis hospitalitatis.
Illustratio accepti lemporis notatur in hoc quod dicit : " Quia hodie, " quando sol solilo serenior tibi illucescit, qui prius nubilo peccatorum lucrum tibi absconditus fuit. II Machab. I, 22 : Jempus offuit quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo. Malach. IV, 2 : Orietur vobis limenlibus nomen meum Sol justitiae, et sanilas in pennis ejus. Sic, Eslher, x, 6 : Parvus fons qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est. Fons enim fundens doctrinam est parva allocutio, qua Christus Zachaeum allocutus est: et crevit in fluvium exuberantis in charitate hospitalitatis in multos pauperes : et in sereno cordis sui, pulsis nubilis solliciludinum mundi, in lucem gratiae solemque cognilionis divinae conversus est, et fecit diem sibi quae hodie vocatur.
et Hodie " dicitur hoc die clariCcalionis divinae.
" In domo lua. "
Ecce dispositio mansionis in domo Zachai, quae injuriis et fraudibus plena fuit, in qua violentus exactor diabolus dominabatur. Scd, sicut dicitur, I Joan. III, 8 : In hoc apparuil Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. Et sic intravit in domum Zachaei, sicut intravit in infernum domum diaboli. Extraxit ea quae diabolus ibi congregaverat. Et ita facit in domo Zachaei. Osee, XIII, 14 : Morsus litus ero, inferne. Faux enim fuit diaboli domus Zachaei. Et haec est enim domus, de qua dicitur, Osee, VI, 8 et 9 : Sup-planlatasanguine,el quasi fauces virorum latronum, supplanlatione pauperum ditata.
Domus haec facta est inclyta per sudorem pauperum et sanguinem, quia sudorem et sanguinem pauperum auferebat: et particeps fuit ut princeps virorum strenue spoliantium homines. Sed Dominus in hanc domum ingreditur, ut disperdat iniquum cum iniquitate, et consecret eam sibi. Job, XXIX, 17 : Conterebam molas iniqui, ei de dentibus illius auferebam praedam. Molas commandentes pauperes, hoc est, publicos exactores : et de dentibus fortiter tenentibus auferebam praedam, hoc est, de tenaci avaritia, et edaci appetitu cupiditatis, bona illicite acquisila eruere, et unicuiquequodsuum est restituere. Sic ergo Jesus intravit in domum, ut ejecto domino domus diabolo, omnia vasa iniquitatis distribuat, et domum sibi perpetuam consecret mansionem.
Dicit ergo : " In domo tua, " quae mea erit in proximo,
" Oportet me manere. "
Et hoc quidem charilale urgente me facere oporlel: tibi autem hoc ipsum opem portat, et omnibus opes pauperibus et spoliatis praeparabit. Operiet ergo propterme, ut charitali salisfaciam. Oportet propter te, ut opem tibi acquiram. Oportet propler pauperes, ut opes eis acquiram.
De primo, Luc. XII, 50 : Quomodo coarclor, iisque dum perficiatur ? II ad Corinth. v, 14: Charilas Chrisli urgel nos. Canlic. VIII, 6 : Fortis est ut mors dilectio.
De secundo dicitur, Luc. xv, 32 : Epulari et gaudere oportebat, quia frater luus hic mortuus erat, et revixit.
De lertio, Matth. XXIII, 23 : Haec oportuit facere, scilioet pietatis opera : etilla non omittere, observantias minutarum decimarum.
Sic ergo tripliciter oportet me " manere. " Joan. XIV, 23 : Ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
" Et festinans descendit, et excepit illum gaudens. "
Hic tangitur devota tanli hospitis receplio.
Ettangilduo occursum,et receptionem.
Occurrens enim Domino, " festinans descendit, " ad ministerium hospitalitatis se exhibens, coram ipso se humiliando : ut scilicet ministraret cui ante ministrabatur : accipiens formam ab eo qui dixit, Luc. XXII, 27, et Matth. xx, 28 : Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat. Sic, ad Philip. ii, 7, formam servi accepit, et ministravit. I ad Corinth. IV, 1 : Sic nos existimet homo ut ministros Christi: non ut dominantes in laboribus alienis. Sic ergo ut Martha sollicite festinans descendit, in ministerio occurrens Domino. Luc. x, 40 : Martha autem salagebal circa frequens ministerium.
" Et excepit illum gaudens. "
II ad Corinth. IX, 7 : Non ex Irislilia, I aut ex necessitate : hilarem enim datorem diligit Deus. Ad Roman. XII, 8 : Qui miseretur in hilaritate. Iste enim est de quo dicitur, Eccli. XXXI, 28 : Splendidum in panibus benedicent labia multorum, qui hilari facie resplendent in receptione honorum hospitum.
Sic ergo " gaudens excepit. " Et hoc notavimus super illud verbum : Mulier quaedam. Martha nomine, excepit illum in domum suam . Ubi etiam de domo plura sunl notata, quae hic repetere non oportet.
" Et cum viderent omnes, murmurabant, dicentes quod ad hominem peccatorem divertisset. "
Tangit hic tria : generalitatem murmurantium, murmurationem, et murmuris causam.
De primo dicit : " Cum viderent omnes. " In taclu quidem Magdalenae murmuravit dominus domus : in convivio Levi murmurant multi Pharisaei : hic autem cum intrat ad Zachaeum, murmurant omnes. Hujus autem causa est, quia tam famosus peccator fuit iste, quod omnibus stuporem incussit, quod Dominus ad ipsum divertere non invitatus voluit. Sed hoc fuit immensa Dei misericordia, de qua dicitur, ad Roman. v, 20 : Ubi abundavit deli- i dum,superabundavit gralia.Ei ideo implevit Dominus quod per Prophetam praedixerat, Psal. lxxxvi, 5 : Memor ero Rahab et Babylonis, scienlium me. Et ideo ubi majoris infirmitatis cura fuit, ibi major laus fuit med ei, et major probatur virlus medicinae. Matth. IX, 12 : Non est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Sic euntes discamus illud salubre verbum Dei, Osee, VI, 6 : Misericordiam nolui, et non sacrificium : et scienliam Dei plusquam holocausta. Dicamus igitur generalilati murmurantium : Cuslodilevos a murmuratione quae nihil prodest, et a detractione parcite linguae : quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit . Sed opera Dei in misericordia superexallanle judicium omnes laudate, dicentes illud Psalmi cxliv, 9 : Suavis Dominus unioersis, et miserationes ejus super omnia opera ejus. Thren. III, 22 : Misericordiae Domini quia non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus. Psal. IXXXVI, 10 : Aut obliviscetur misereri Deus, aut continebit in ira sua misericordiassuas.
" Murmurabant, dicentes. "
Murmur nomen est (ictum a sono, quia qui murmurat, murmur in auribus sonat sub silentio. Et sunt murmuratores occulte sub susurro detrahentes. Ad Roman. I, 29 et 30 : Susurrones, detractores Deo odibiles. Isti sunt serpentes sub silentio venenum detractionis infundentes. Eccle. x, 11 : Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. Non enim audebant manifeste aliquid loqui: quia tam saepe confutati fuerant, quod iterum confutari metuebant.
Causam autem murmuris subjungunt, dicentes :
" Quod ad hominem peccatorem divertisset "
Peccator autem dicitur hic a magnis peccatis, et a consuetudine peccandi. Et ad talem revera divertit: quia in lali misericordiam suam et salutum condere voluit. Ad Roman. IX 25 et 26 : Vocabo non plebem meam, plebem meam : et non dilectam, dilectam : et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam. Et erit: in loco ubi dictum est eis : Non plebs mea vos, ibi necabuntur filii Dei vivi . Et hoc est quod contra taliter murmurantes hypocritas Dominus opponit, Deuter. XXXII, 21 : Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus : et irritaverunt in vaniiabibus suis, hoc estj illi qui mihi videbantur servire, sculptilia laudis elegerunt sibi in deos quibus serviant: et sculptilia vanilatis et cupiditatis suae contra me ad provocandum adorant. Ergo recedam ab eis. Et, Ibidem : Provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stitlla irritabo illos, hoc est. coniungam me publican s et paenitentibus, qui modo non populus meus, et in gente slulta mero- tricum et peccatorum conversa irritabo illos, cum eis manendo, et misericordiam illis faciendo. Et ulinam hoc audiant Clerici et Religiosi, a quibus Deus sicut a Pharisaeis recedit, et conjungitur publicanis conversis ! Matlh. XXI, 31 : Publicani et meretrices praecedent vos in regnum Dei. Sic dicit Paulus, I ad Timoth. l, 15 et 113 : Venit Jesus in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me primo ostenderet Chrislus Jesus omnem patientiam. Et praemittit, ibidem, v. 13 : Qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus : sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
" Stans autem Zachaeus, dixit ad Dominum. "
Hic incipit ostendere hospitalitatis hujus fructum.
Dicit aulem duo : quorum primum est dispositio paenitentia, et secundum confessio et promissio satisfactionis.
De primo dicit tria : rectitudinis in paenitenle significationem, ejusdem per nomen exnunc demonstrationem, et ad Dominum per volum obligationem.
Dicit igitur : " Stans aulem, " ut rectitudo positionis corporis directionem significarot virtutis. Stans enim rectus, est qui slat sicut homo. Psal. v, o : Mane adslabo tibi et videbo, quoniam non Deus volens iniquitatem tu es, hoc est ipsa corporis rectitudine videbo, hoc est, videri faciam : et demonstrabo quia non vis iniquitatem sed rectitudinem. Quasi dicat : Diu jacui, terrenis cupiditatibus obrutus : sed audio te dicentem, Isa. LII, 2 : Excutere de pulvere. Diu sedi, cum Levi in lucris illicitis quiescens : sed audio te praecipientem in Psalmo cxxvi, 2 : Surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Hic enim est panis rapinae, et fraudis, etusurarum. Nunc ergo surrexi, et slo in conspectu tuo. IV Reg. III, 14 : Vivit Dominus exerciluum, in cujus conspectu slo, scilicet in rectitudine justitiae.
" Zachaeus. "
Festinus ad justificationem, quia festino ad rectitudinem. Psal. v, 9 : Dirige in conspectu tuo viam meam. Quaero, enim semilas aequitatis, et gradum rectitudinis. Proverb. IV, 11 et 12 : Ducam tcper semilas aequitatis : quas cum ingressus fueris, non arctabunlur gressus tui: et currens non habebis offendiculum. Sic ergo festino ad justificationem.
" Dixit ad Dominum. "
Non enim advertit calumnias et detractiones peccatorum. Sic David, II Reg.. XVI, 11 et 12 : Dimitte eum ul maledicat juxta praeceptum Domini: si forte respiciat Dominus affliclionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.
Sic ergo conversus ad Dominum stelit in justitia Domini inter linguas maledicentium. Psal. XXXVIII, 9 : Ab omnibus iniquitatibus meis erue me : opprobrium incipienti dedisti me. Unde Glossa: " Slat, juxta (quam cepil) fidei veritatem persistens : non solum se ex peccato conversum, sed etiam inter innocentes se probat conversatum. " Hoc autem non ante fuit, sed post conversionem : cum omnibus distributis inter discipulos discipulus fuit.
Hac ergo conlidentia justitiae dixit ad Dominum :
" Ecce dimidium honorum meorum, Domine, do pauperibus : et si quid oliquem defraudavi, reddo quadruplum. "
Duo dicit: quorum unurn pertinet ad eleemosynarum largitionem, per quod curatur avaritiae cupiditas, quae, sicut dicit Apostolus, I ad Timolh. VI, 10 : Radix omnium malorum est. Secundum autem pertinet ad injuriae illatae salisfaclionem, quod est reddere illicite acquisita secundum justitiae rationem et ordinem, et hoc pertinet ad proximi reconciliationem.
De primo dicit : " Ecce dimidium honorum meorum, Domine, do pauperibus.
Et in hoc notantur seplem. Notatur enim exempli praebitio per hoc quod di-Vcit : " Ecce. " Secundo, notatur abundans elaigilio per hoc quod dicit : " Dimidium. " Notatur tertio, ejus quod datur nobilis conditio, per hoc quod dicit : " Bonorum. " Notatur quarto, justa dari possessio per hoc quod dicit : " Meorum. " Quinto, notatur dantis directa inlentio per hoc quod dicit : " Domine. " Sexlo, notatur gratuita erogatio per hoc quod dicit : " Do. " Seplimo, notatur ei cui datur ex misericordia compassio, per hoc quod dicit : " Pauperibus. "