MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit Logicam ?
Post haec quaeritur de logica, quam quod sciverit, probatur hoc modo :
1. Haec enim periitilissima est ad scientiam sacrae Scripturae, et ad haeresum destructionem, et fidei confirmationem, et rationis redditionem de ea quae est in nobis fide : ergo ista scientia maxime necessaria est sanctis: ergo et beatissimae Virgini.
2. Item, Hieronymus dicit, quod liber Job continet propositiones, assumptiones, conclusiones. Et idem patet de aliis libris sacrae Scripturae, in quibus sunt viae diffinitionum, divisionum, argumentationum : haec igitur omnia necessaria sunt ad sacram Scripturam : ergo et logica in qua docentur ista: Sed beatissima Virgo perfecte scivit sacram Scripturam : ergo et logicam.
3. Item, Patet percurrendo logicae partes, quae sunt tentativa, sophistica, demonstrativa, dialectica. Tentativam enim in summo scivit: quia numquam in tentatione succubuit. Sophisticam in summo habuit : quia omnes astutias diaboli cognovit, et omnia sophismata sua pa-
tefecit. Dialecticam in summo habuit : quia nullius proprie ignorantiam habuit, et problemata solvere scivit. Demonstrativam habuit in summo : quia nobilissimam propriam passionem de nobilissimo proprio subjecto per semetipsam conclusit. Summe nobile subjectum est prima et summa bonitas : nobilissima propria passio est misericordia sive miseratio : hanc igitur propriam passionem de hoc subjecto beatissima Virgo conclusit, quando per eam tamquam per medium summe bonus Deus, in opere nostrae redemptionis summam misericordiam in se demonstravit. Quasi tali uteretur demonstratione : Quicumque aufert omne malum auferibile, et confert omne bonum conferibile, ipse est summo misericors : Deus homo in nostra redemptione abstulit omne malum auferibile, et contulit omne bonum conferibile: ergo est summe misericors Deus.
Sic igitur patet, quod beatissima Virgo habuit omnes partes logicae in summo .
QUAESTIO CUI.
Utrum sciverit Physicam et Medicinam ?
Post haec quaeritur de physica et medicina.
1. Philosophus dicit, quod cognitio animae Ad omnina valet, maxime ad scientiam naturalem : sed beatissima Virgo perfectissimam cognitionem animae habuit: perfectissime enim cognovit se.
2. Item, Per diversas proprietates lapidum, specierum lignorum, et animalium, et caeterorum naturalium, diversa figurantur mysteria in sacra Scriptura : ergo sine notitia rerum, non est perfecta notitia Scripturarum sacrarum : sed beatissima Virgo perfecte sacram Scripturam scivit: ergo scivit naturas rerum.
3. Item, Nullus morbus eucratici adeo incurabilis quin sciret et posset eum curare : ergo habuit in summo scientiam medicinae,
4. Item, Ipsa scivit curare solo verbo : ergo scivit medicinam in summo.
5. Item, Ipsa scivit curare corpus et animam : ergo scivit perfecte medicinam.
6. Item, Ipsa scivit sanare ad immortalitatem : ergo in summo habuit medici nam .''