In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Adducit rationem ad oppositum pro parte vera, quia dabitis est Christo summa gratia ; ergo summa fruitio. Quaestionem resolvit in q. 4. n. 18, et argumenta hic posita, solvit ibi n. 20.
Contra, possibile est illam animam habere summam gratiam ; ergo summam fruitionem. Consequentia probatur, quia actus naturaliter elicitus ab aliqua forma, aequatur in perfectione illi formae ; fruitio est actus supernaturalis, et per consequens elicitus a causa supernaturali, quae est gratia, et patet quod naturaliter, quia gratia non est formaliter libera ; ergo secundum quantitatem gratiae potest esse quantitas fruitionis.