QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Positis breviter sex rationibus, quas etiam habet 2. d. 3. q. 1. suadentibus dari unitatem realem minorem numerica, et locis Philosophi in contrarium, ponit sententiam Platonis da ideis, ac modum explicationis ejus, qui non facile impugnari potest.
Ista quaestio primo potest pertractari contra positionem Platonis, ponentis ideas, secundum quod Aristoteles imponit sibi: propter entitatem formalem rerum, secundum primam rationem superius positam ad quaestionem; et propter scientiam, quae est de necessariis tantum, et singularia ista sunt corruptibilia, et etiam propter generationem, quia generans particulare non sufficit.
Ista opinio, si ponat ideam esse quamdam substantiam separatam a motu et ab accidentibus per accidens, nihil in se habentem nisi naturam separatam specificam perfectam, quantum potest esse perfecta, et forte habentem per se passiones speciei (aliter de ipsa nihil sciretur) non potest bene improbari, quia non videtur repugnare rationi absolutae entitatis, tale singulare sic naturam habens. Nec absolute hoc improbat Aristoteles. Sed quatenus ponatur incorruptibile, arguitur contra hoc in fine decimi. Hic autem in 7. arguitur , non impossibilitas, sed non necessitas, quia enim nihil non manifestum ponendum est a philosophantibus sine necessitate; arguit Aristoteles contra ideas, quod non sunt necesse, propter quae ponebantur, et ita simpliciter non sunt ponendae. Quod non propter entitatem, nec scientiam, arguit Aristoteles?. Metaph. cap. illo, utrum autem quod
quid est, quod non propter generationem, in cap. sequenti. Si autem ulterius ponat quis, quod dicta idea est formaliter universale, ita quod .per identitatem praedicetur de isto corruptibili praedicatione dicente, hoc est hoc: statim videtur includere contradictionem, quod idem numero sit quidditas multorum diversorum, et tamen extra illa, aliter non esset incorruptibilis. Isto praetermisso, potest quaestio pertractari secundum sententiam Aristotelis loquendo de universali.