REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum justitia originalis in Adam fuit donum supernaturale ?
Alens. 2. p. q. 97. m. I. et 2. per totum. D. Bonav. hic a .2. q. I. et 3. D. Thom. I. p . q. 85. a. I. Henr. quodl. 6. q. 11. Richard. d. 30. a. 3. q. 2. Vega 3. in Trident. c. 11. Bellarm. libro primo de gratia primi hominis, cap. 1. 5. et 6. Vasq. 1. 2. d. 137. Scot. hic quaestione unica et d. 37. sig. Istae quaestiones.
Quod non. Non est necesse ponere quod esset donum supernaturale, nisi propter duos effectus, ut possit praeservare a rebellione virium inferiorum ad superiores, et propter immortalitatem servandam. Sed propter neutrum est hoc necesse, quia potest talis rebellio, etsi insit, vinci, et etiam non potest esse unum donum supernaturale in viribus superioribus, quod posset sufficienter cohibere delectationem convenientem secundum sensum in appetitu inferiori. Similiter, ut dictum est prius talis justitia non conservabat immortalitatem, nec fuisset tunc mors paena, quia adhuc naturaliter potuit mori, et conditio consequens naturam non inflicta ad puniendum, non dicitur paena.
Item, voluntas in puris naturalibus non est curva ; igitur in puris naturalibus est recta; igitur et justa justitia naturali. Non igitur oportet ponere aliam justitiam supernaturalem in statu innocentiae.
Item, sicut habens principium naturale potest in operationem naturalem, sic habens sufficiens principium supernaturale, in operationem supernaturalem, et tunc per talem justitiam originalem posset mereri. Consequens est contra Magistrum in littera, ubi dicit quod homo habuit unde potuit stare, sed non unde proficere.
Oppositum, naturalia manent post peccatum integra sicut ante, per Dionysium 4. de divin. nomin. justitia originalis non ; igitur non fuit naturalis.