CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ostensa infinitate primi entis per viam efficientiae, probat eamdem per secundam viam cognitionis distinctae. Primo, quia cognoscit simul infinita, omnia scilicet quae nos successive cognoscere possumus. Secundo, ratio cognoscendi primi entis, id est, objectum seu natura sua, est infinitorum distincte. Tertio, causa secunda nibil perfectionis cognoscibilitatis addit naturae primae.
Ostenso proposito (a) per viam primae efficientiae per rationem Philosophi, quia illa prima efficientia infert infinitatem.
Sequitur secunda via, ex hoc quod est intelligens distincte omnia factibilia vel intelligibilia, ubi arguo sic : Intelligibilia sunt infinita, et hoc actu in intellectu omnia intelligente: ergo intellectus illa simul actu intelligens est infinitus, talis est intellectus divinus, ut supra probatum est in conclusionibus de intelligere primi.
Hujus Enthymematis probo antecedens et consequentiam. Antecedens sic (b) : Quaecumque sunt infinita in potentia, ita quod accipiendo alterum post alterum nullum possunt habere finem, illa omnia si simul actu sunt, sunt infinita actu; intelligibilia sunt infinita in potentia respectu intellectus creati, satis patet, et in intellectu increato sunt simul omnia intellecta actu quae a creato sunt successive intelligibilia ; ergo sunt ibi actu infinita intellecta. Hujus Syllogismi majorem sic probo, licet satis evidens videatur, quia omnia talia acceptibilia, quando sunt simul existentia, aut sunt actu finita, aut sunt actu infinita. Si actu finita; ergo accipiendo alterum post alterum, tandem possunt omnia esse accepta actu ; ergo si non possunt omnia actu esse accepta, si actu simul sunt, sunt actu infinita. Consequentiam (c) primi Enthymematis sic probo, quia ubicumque pluralitas requirit, vel concludit majorem perfectionem quam paucitas, ibi infinitas numeralis concludit infinitam perfectionem.
Exemplum, posse ferre decem majorem perfectionem requirit virtutis motivae quam posse ferre quinque, ideo posse ferre infinita concludit infinitam virtutem motivam; ergo in proposito, cum intelligere A sit aliqua perfectio, et intelligere B sit alia perfectio, nunquam idem intelligere A erit ipsius A et B aeque distincte, ut duo intelligere es sent nisi imperfectionem duorum intelligere in illo uno eminenter includantur, et sic de tribus, et sic ultra de infinitis.
Consimiliter etiam (d) de ipsa ratione intelligendi arguetur sicut de intellectu et actu argutum est, quia major perfectio concluditur in ratione intelligendi ex pluralitate illorum quorum est ratio intelligendi distincte, quia oportet quod includat eminenter perfectiones omnium propriarum rationum intelligendi, quarum quaelibet secundum propriam rationem aliquam perfectionem ponit; ergo infinitatem concludunt infinita.
Secundo, juxta (e) istam viam de intelligere primi, propositum sic ostendo : Causa prima cui secundum ultimum suae causalitatis causa secunda aliquid perfectionis addit in causando, non videtur sola posse sine secunda ita perfectum effectum causare sicut ipsa cum secunda, quia causalitas sola primae causae diminuta est respectu causalitatis ambarum: ergo illud quod natum est esse a causa secunda et prima simul sit multo perfectius a sola prima, causa secunda nihil perfectionis addit primae, sed omne finitum omni finito additum addit aliquam perfectionem: ergo talis prima causa est infinita.
Ad propositum, notitia cujuscumque objecti nata est gigni ab ipso sicut a causa proxima, et maxime illa quae est visio sive intellectio intuitiva: ergo si illa alicui intellectui inest sine actione quacumque talis objecti, sed tantummodo ex virtute alterius objecti prioris quod natum est esse causa superior respectu talis cognitionis, sequitur quod illud objectum superius est infinitum in cognoscibilitate, quia inferius nihil sibi addit in cognoscibilitate: tale objectum superius est natura prima, quia ex sola praesentia ejus apud intellectum primi, nullo alio objecto concausante, est notitia cujuscumque objecti in intellectu ejus , sicut probatur supra in conclusionibus de intelligere primi, Igitur nullum aliud intelligibile aliquid sibi addit in cognoscibilitate: ergo est infinitum sic, ergo et in entitate, quia unumquodque sicut ad esse se habet, sic ad cognoscibilitatem ex 2. Metaphysic.