In librum tertium sententiarum
Quaestio i. utrum ista sit vera:
Quaestio iii. utrum christus inceperit esse ?
Quaestio unica. utrum virtutes morales sint connexae ?
Utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia 1
D. Thom. 2. 2. quaest. 24. art. 7. ubi Cajet. Ban. Lorca, et alii. Henr. Aureol. Durand. Cajet. Cano, citandi in Schol. Leuchet. Tartaret. Ovando, Pitigianis, Verillon. Richard. hic art. 1. q. 2. Marsil. 3. quaest. 10. art. 1. et alii quos cito schol. 1. et 2. vide Scot. 1. Physic. q. 12.
Quarto quaeritur, utrum anima Christi potuit summe frui Deo sine summa gratia ? Quod non, quia gratia requiritur ad actum meriti in via ; ergo ad actum fruitionis in patria. Probatio consequentiae, quia quando aliqua forma requiritur ad aliquam operationem, propter imperfectionem alterius causae partialis respectu illius operationis, tanto magis requiritur, quanto operatio est excellentior ; sed gratia requiritur cum voluntate propter excellentiam in actu merendi; ergo magis requiritur ad actum fruitionis qui est excellentior.
Praeterea, alioquin posset aliquis esse summe beatus sine charitate, quia posset summe frui.
Praeterea, sicut ad operari naturaliter requiritur esse naturale, ita ad operari supernaturaliter requiritur esse supernaturale ; ergo et ad summum operari summum esse ; illud autem esse summum habetur per gratiam summam ergo, etc.
Contra, non se habet summa gratia respectu fruitionis in aliquo genere causae, nisi efficientis, patet discurrendo ; sed quidquid Deus potest facere per causam efficientem mediam, potest facere sine ea ; ergo summam fruitionem, quam potest facere mediante summa gratia, potest facere sine ea ; ergo, etc.