QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Prima opinio, universale esse in rebus, triplici ratione suadetur, et totidem impugnatur. Secunda sententia, universale fieri per intellectum suadetur, sed multis rationiius impugnatur.
Et sunt hic duae opiniones extremae, quarum prima est, quod universale est in re, propter tres rationes, quarum prima est: universale est, quod est aptum natum dici de pluribus; sed res de se est apta nata dici de pluribus, quia si non, aptitudo sibi repugnaret, nec conferri sibi posset saltem non ab intellectu, quia tunc posset intellectus dare Socrati talem aptitudinem.
Praeterea, universale de quo loquimur, praedicatur de re, puta de singulari, praedicatione dicente, hoc est hoc, ut Socrates est homo ; sed impossibile est aliquid praedicarit de re nisi sit in re. Item, quidquid absolutissime sumptum est vera res, et ut in alio, vel ut limitatum erit vera res, quia est principium, et causa, ut habetur ultimo cap. 7. Metaph. Sed ipsum absolute sumptum est universale. Probatio, quia sic absolute sumptum exprimitur per definitionem, sed definitio non est nisi universalis. Modus ponendi est talis in re cum gradu limitationis, quo singulare est hoc, ut dictum est in quaestione de individuatione, est etiam natura per illum gradum limitata ; ista natura non solum est intelligibilis sine illo gradu, sed prior etiam est natura in re, et ut sic non repugnat sibi esse in alio, quia ut sic est prior, non est adhuc limitata ad hoc, ut sic ergo prior est, est universalis.
Contra istam opinionem arguitur tripliciter. Primo sic : universale est unum objectum intellectus, et una intellectione numero intelligitur, ita quod intellectus attribuendo ipsum diversis singularibus, attribuit objectum idem numero pluries conceptum, ut praedicatum diversis subjectis dicendo, hoc est hoc. Impossibile autem videtur, quod aliquid quod estin re, sit idem intelligibile numero, et sic attribuatur diversis. Confirmatur, quia et ista natura ut prior gradu limitante, si intelligatur, nunquam vere attribuetur nisi uni; alteri enim singulari non vere attribuitur ille conceptus, sed est alius alterius naturae, quae est in alio. Praeterea secundo sic : cui inest subjectum sub ratione qua est subjectum, ei inest et passio: si ergo homo inest Socrati sub ea ratione, sub qua homo est universalis vere, Socrates est vere universalis, nec est accidens, quia medium non variatur. Praeterea tertio sic : sequeretur quod sensus haberet per se pro objecto, ipsum universale, quia ut dictum est in quaestione de intellectione singularis, natura movet non inquantum haec, licet non nisi haec. Sequeretur etiam, si omne universale est actu in re ex se, quod omnino superflue ponitur intellectus agens.
Contra modum ponendi sequitur, quod tot sint universalia, quot singularia, quia quaecumque natura in quocumque individuo habet istam rationem universalis, quae assignatur, et nulla est nisi respectu individuorum, ut ostendit prima ratio supra, et ita quaelibet universalis et nulla. Idem etiam praedicaretur de se in praedicatione universalis de singulari.
Alia opinio est, quod universale tantum est in intellectu. Ad hoc est auctoritas Commentatoris 1. de Anima. Intellectus facit universalitatem in rebus, alias etiam non videretur intellectus agens necessarius. Confirmatur etiam propositum, quia intellectus agens non est vis factiva: ergo nihil causat extra intellectum. Item Boetius, de unitate et uno : Omne quod est, est unum numero. Ad hoc est ratio, quia universale est unum in multis et de multis, 1. Poster. t. c. 25. includit ergo essentialiter comparationem ad supposita, ut praedicabile ad subjicibile: sed talis comparatio non est in re, sed tantum in intellectu comparante. Auctoritas ad hoc et modus positionis habetur ab Avicenna 5. Metaph. c. 2. ubi vult, quod forma intelligibilis respectu animae est singularis, et alia in alio intellectu, sed eadem respectu individuorum extra est universalis, quaere ibi.
Contra istam opinionem, objectum naturaliter praecedit actum ; ergo universale naturaliter praecedit intellectionem, quando universale intelligitur, sed non est in intellectuin actu,nisi per intellectionem. Confirmatur, quia si objectum, ut objectum et ut prius intellectione, non esset universale, non posset ab intellectu comparari ad plur aextra. Praeterea, subjectum scientiae, inquantum subjectum, praecedit intellectionem ; sed ut sic, est universale, quia ut subjectum, est primo tale, comparando propriam passionem, et si primo, igitur de omni, et sic de eo scientia esse potest. Confirmatur : sicut primum principium, quod est propositio universalis, primo actu complexo concipi potest, ita terminus ejus extra sub ea ratione, sub qua est ejus terminus, prima intellectione incomplexa. Sed terminus, ut terminus universalis est intra primum principium, quia universaliter sumptibilis. Praeterea tertio : universalitas esset conditio entis in intellectu sicut verum, et ita diminueret ens hoc, sicut illud, et ita non magis esset aliqua scientia de universali, quam de vero. Ad ista posset dici, quod licet objectum sit prius natura actu, non tamen hoc oportet de modo necessario in objecto, maxime qui non est. modus cognitus, sed sub quo cognoscitur, maxime si objectum non est simul, nisi tempore cum actu, sicut ponit Avicenna de universali. Sed contra, tunc nullo considerante, non esset universale in actu, et ita scientia habitualis non esset objecti universalis actu. Praeterea, inquantum objectum est prius actu, non intelligetur sub hoc modo ; ergo vel sub nullo modo, vel sub opposito, quia ut est objectum, aliquem modum sibi determinat. Contra modum ponendi, illa forma intelligibilis subjective est in anima, et realiter ; universale autem si est in intellectu, videtur ibi esse, ut est objectum cognitum in cognoscente, isti modi essendi sunt diversi ; ergo, etc. Et sic improbant hanc opinionem jam positae rationes.