REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Scholium.
Sententia Henrici, justitiam originalem esse quamdam rectitudinem naturalem, cujus loco per peccatum posita est curvitas, refutatur quinque rationibus claris.
Dicitur ad quaestionem quod justitia originalis non est supernaturalis, quia sicut virga habens rectitudinem potest incurvari, et potest esse recta, etsi nulla sit in ea curvitas, habebit rectitudinem naturalem, quamquam nec rectitudo, nec curvitas sit de essentia ; sic voluntas cum peccat, incurvatur, et si estsine peccato, est recta ; igitur non necesse est ponere justitiam originalem supernaturalem, quia etsi ipsa ponatur, adhuc erit alia naturalis, quae tamen non est de essentia, cum remanet curvitate contracta per peccatum. Aliter enim si aliquis nunquam accepisset justitiam originalem, et alius eam accepisset et perdidisset, si ambo peccarent, aequaliter punirentur.
Item, in peccando naturalia vulnerantur, secundum istam parabolam Luc. 20. quod spoliarunt illum latrones de gratuitis, et vulneraverunt in naturalibus ; sed in peccando nihil aufertur de essentia voluntatis ; igitur erit ablatio illius justitiae naturalis, quae dicitur rectitudo naturalis, et tunc rebellarunt vires inferiores superioribus, et non prius.
Contra, igitur post peccatum primum nunquam posset aliquis peccare, quia si in peccando vulneratur in naturalibus, et ista justitia aufertur in primo peccato, tunc si iterum peccaret, corrumperet substantiam voluntatis, nisi posset ulterius voluntas incurvari, et ulterius sicut virga plicari, et tunc postquam quis intensissime peccasset, non posset iterum peccare, et cum sit finita, posset tandem tota consumi per peccata aeque gravia finita.
Praeter hoc, si non sit res alia a voluntate, igitur semper corrumperetur pars, et pars voluntatis ; si est quid distinctum a voluntate, igitur possibile est quod sine illo producatur voluntas, et tunc ipse non posset peccare, nisi perdat aliquid naturale ; igitur corrumperet partem voluntatis, quia quamquam voluntas cum ratione esset producta sine tali justitia naturali, adhuc posset recte velle, et non recte, et per consequens peccare.
Item, si ille peccans corrumpit hanc rectitudinem, igitur non potest amplius peccare, nisi corrumpat voluntatem, vel dabitur peccatum sine vulneratione in naturalibus.
Item, quod habet dominium, magis est quam quod non habet ; voluntas est suprema potentia ; igitur si ipsa per qualitatem posset tollere rebellionem virium inferiorum, ut per talem justitiam, multo nobilius posset voluntas in se tollere talem rebellionem.
Item, talis qualitas in voluntate non tollebat quin appetitus sensitivus posset delectari in convenienti illi appetitui, quia non est in ejus potestate tollere naturam appetitus sensitivi ; igitur posset esse appetitus sensitivus contra judicium rationis, quia immoderata delectatio, cum semper feratur in sibi conveniens, fertur secundum ultimum potentiae.
II.
Justitia originalis includebat donum supernaturale voluntatis, quo faciliter se retraheret a delectabilibus appetitus. Item, aliquid donum in appetitu inferiori, quo delectabiliter sequeretur ductum voluntatis, juxta rectam rationem, si tamen non requirebatur ad statum illam, carere tristitia partis inferioris, sed quod principale delectabiliter ageret, sufficiebat donum excellens in voluntate, sine donis partis inferioris.
Dico igitur quod duo effectus assignantur justitiae originali, tranquillitas in anima, et immortalitas in corpore, sed exclusio mortis non sibi tribuitur, ut probatum est prius . Sed si tranquillitas potuit esse ejus effectus, dubito. Et esto quod sic, dico quod justitia originalis fuit donum supernaturale. Et adhuc si fuit tantum unus habitus in voluntate, non potuit cohibere rebellionem, quin aliqua esset in viribus sensitivis, quia appetitus sensitivus ita est natus ferri in suum objectum, sicut brutum in sibi conveniens ; igitur sine tristitia non poterat retrahi, quin appeteret conveniens sibi secundum ultimum potentiae.
Item, voluntas in naturalibus suis nata est condelectari appetitui sensitivo, cui conjungitur sic, ut intellectus intelligere phantasma corporis, cui conjungitur ; igitur difficul tas erat cohibendo se a talibus convenientibus secundum appetitum sensitivum, quia contra naturalem inclinationem ; igitur illud donum supernaturale fuit excellens valde, si potuit cohibere voluntatem, ne condelectaretur appetitui sensitivo sine aliqua tristitia in voluntate ; igitur multo magis non potuit cohi bere appetitum sensitivum sine tristitia in appetitu sensitivo, et tunc manifestum est quod fuit rebellio, sicut est in homine virtuoso ; ideo credo quod in statu innocentiae potuit esse rebellio et tristitia in sensu. Non enim potuit cohibere visum suum, quin aliquando videret turpe, quod contristaret eum, sed sufficit ad statum innocentiae, quod id quod est principale, non tristetur, ut quod homo non tristetur. Nunc autem, etsi appetitus sensitivus tristetur, potest stare delectatio in homine inquantum homo. Sic enim multi Martyres tristabantur in viriribus inferioribus, et tamen simpliciter delectabantur.
Ideo dico quod sufficiebat unum donum supernaturale vehemens in voluntate, ita quod per hoc aliquid aliud esset delectabilius voluntati quam aliquid, quod appeteret sibi dimissum, et sic major fuisset delectatio in diligendo Deum, quam in aliquo, quod possit voluntas appetere sibi dimissa. Si autem debeat sustineri quod in statu innocentiae nec homo tristabatur, nec aliqua potentia, tunc oportet ponere aliud donum in appetitu sensitivo, per quod habeat majorem delectationem in illo quod est conveniens secundum judicium rationis, quam in aliquo sibi convenienti, si sibi dimittatur. Ideo non est mihi inconveniens quod vires inferiores tristarentur, tamen totus homo non, sicut prius dixi, quod multoties poterant venialiter peccare in statu innocentiae, et multoties redire, etsi nunquam peccassent mortaliter.
Ad primum principale, concedo quod illud donum supernaturale non abstulit mortalitatem, neque rebellionem virium inferiorum ad superiores. Et si mors contigisset, non fuisset paena, nec etiam illa rebellio appetitus sensitivi, quia fuissent naturales conditiones rei, et non inflictae, in vindictam alicujus culpae.
Dices, ista rebellio fuisset contra voluntatem ; sed nolitum positum in esse contristat, et per consequens est poena.
Dico quod illud non fuisset involuntarium actu elicito, quia si aliquis actu elicito in statu innocentiae nollet naturam suam fuisse talem, qualem sibi dedit Deus, ipsa peccasset. Et ideo nec mors, nec rebellio, fuisset involuntarium actu elicito, quamquam fuisset contra inclinationem naturalem, vel appetitum voluntatis.
Ad aliud, dico quod voluntas in puris naturalibus creata non est curva, nec in essentia sua fuisset recta, tamen fuisset recta per carentiam curvitatis. Et esto quod ista fuisset justitia naturalis in illo statu, dico tamen quod non fuisset illa justitia, quam ponit donum supernaturale. Nam talis rectitudo naturalis nullo modo impedivisset voluntatem, quin condelectaretur appetitui sensitivo, et etiam inconvenienti secundum intellectum secundum ultimum potentiae. Ideo oportuit ponere justitiam, quae sit donum supernaturale, si voluntas majorem habuit delectationem in disconvenienti appetitui sensitivo quam in convenienti.
Ad aliud, dico quod ista justitia potuit esse principium alicujus actus supernaturalis, sed non operationis meritoriae sine gratia ; unde justitia originalis et gratia se habent tanquam excedens et excessum. Non enim sufficit gratia ad auferendum omnem rebellionem in appetitu sensitivo, quia gratia in anima Christi non abstulit tristitiam in appetitu sensitivo, secundum illud Matth. 26. Tristis est anima mea ; sed sufficit justitia originalis ad hoc quod aliquid sit delectabilius simpliciter voluntati, disconveniens appetitui sensitivo, quam placere viribus inferioribus, et quantum ad illud, excessit gratiam in multis hominibus. Sed gratia excedit istam justitiam, conjungendo hominem Deo in ratione finis ultimi ; ideo sine gratia maximus conatus cum isto habitu non. sufficit ad actum meritorium, sicut facit gratia sine illo, ideo gratia est simpliciter melior.
Ad primum pro opinione priore, dico quod non sequitur quod tales essent aequales, quia modo si aliquis esset in puris naturalibus, non esset debitor, sed alius qui gratiam accepisset, quamquam perdidisset, esset debitor, et ideo plus puniretur ille, qui accepit gratiam, quam ille, qui semper staret in puris naturalibus, qui nunquam operatur meritorie.
Dices, uterque foret non videns Deum, et illa est paena maxima damnatorum ; in hoc igitur essent aequales.
Dico quod non videndo essent aequales, sed non videre absolute non esset paena, quia non est paena non apto. Nec etiam est inflicta propter culpam huic, qui nunquam habuit gratiam, quia ille nunquam fuit dispositus, ad videndum Deum ; ideo non videre uni non est paena, alteri sic.
Et cum dicitur postea quod in naturalibus vulneratur, ista est parabola, unde vulnus proprie est dividendo continuum. Sic dicitur spirituale vulnerari, cum habet virtutem dispersam, quia tunc minus potest agere, et difficilius, quia non est potentia propinqua exeundi in actum meritorium, et quanto magis peccat, est in potentia remotiori, ideo dicitur voluntas divisa in peccando.