Hic quaeritur, si caritas spiritus sanctus est, cum ipsa augeatur et minuatur in homine, utrum concedendum sit quod spiritus sanctus augeatur vel minuatur in homine. In parte ista magister objicit contra praedeterminata, et dividitur in partes duas: in prima objicit per rationem; in secunda per auctoritates, ibi: supra dictum est, quod spiritus sanctus caritas est patris et filii. Prima in tres: primo ponit objectionem; secundo responsionem, ibi: his itaque respondemus dicentes, quod spiritus sanctus, sive caritas, penitus immutabilis est; tertio responsionis confirmationem, ibi: ut autem certius fiat quod diximus, auctoritate confirmamus. Objectio autem est duplex, ut patet in littera, et similiter solutio.
Supra dictum est, quod spiritus sanctus caritas est patris et filii. Hic objicit per auctoritates, et dividitur in tres partes, secundum tria, quae contra magistrum ex auctoritatibus eliciuntur. Primum est quod alia est dilectio qua nos diligimus deum, et deus diligit nos. Dilectio autem qua deus diligit nos, est spiritus sanctus. Ergo dilectio qua nos diligimus deum, est aliud quam spiritus sanctus. Secundum est, quod dicitur caritas esse ex deo, sicut et fides.
Sed fides est ex deo, ita quod non est deus. Ergo et caritas; et hoc ponit ibi: sed aliud est, inquiunt, quod magis urget. Tertium est quod caritas dicitur affectio vel motus mentis. Sed spiritus sanctus non est hujusmodi. Ergo etc., et hoc ponit ibi: alias quoque inducunt rationes ad idem ostendendum.
Quaelibet harum partium dividitur in objectionem et solutionem.
Ad intelligentiam hujus partis quinque quaeruntur: 1 utrum caritas augeatur; 2 de modo augmenti; 3 utrum quolibet actu augeatur; 4 utrum sit aliquis terminus augmenti; 5 utrum diminuatur.