Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit Astronomiam ?
Post haec quaeritur de astronomia.
Cum enim legitur, Genes. I, 1 : In principio creavit Deus caelum et terram, etc, exponunt ibi sancti expositores plures caelos.
Item, ibidem, v. 16: Fecit Deus duo luminaria magna.
Item, ibidem, v 14 : Ut sint in signa ei tempora.
Item, ibidem, v. 1 : Divisit aquas quae erant sub firmamento, etc.
Ex his omnibus patet, quod in sacra Scriptura agitur de sideribus et stellis, de quibus sunt scientiae astronomiae : ergo astronomia est necessaria ad theologiam : ergo beatissima Virgo scivit eam .''