QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Praemittit triplicem claram acceptionem universalis, et quo sensu prima opinio, et quo secunda quodammodo conciliari possint) explicat etiam quomodo aliquid potest esse objective dupliciter in intellectu, scilicet per speciem ante actum, et per ipsum actum.
Circa hujus quaestionis solutionem primo distinguendum est de universali. Sumitur enim, vel sumi potest tripliciter; quoniam pro intentione secunda quae scilicet est quaedam relatio rationis in praedicabili, ad illud de quo est praedicabile, et hunc respectum significat hoc nomen universale in concreto, sicut et universalitas in abstracto. Alio modo accipitur universale pro illo, quod denominatur ab illa intentione, quod est.aliqua res primae intentionis, nam secundae intentiones applicantur primis, et sic accipi potest dupliciter. Uno modo, pro illo quod quasi ut subjectum remotum denominatur ista intentione: alio modo pro subjecto propinquo. Primo modo dicitur natura absolute sumpta universale, quia non est de se haec, et ita non repugnat sibi ex se dici de multis.
Secundo modo non est universale, nisi sit actu indeterminatum, ita quod unum intelligibile numero sit dicibile de omni supposito, et illud est complete universale. De primo modo, potest intelligi opinio secunda, quia ista comparatio, quae est intentio secunda non est nisi objecti, ut in intellectu comparante. De secundo modo potest intelligi prima opinio, quia natura non est de se haec; sed nec prima opinio ponit completum universale, quia non sufficienter indeterminatum, quia non contrarie ad determinationem. sed quasi privative vel contradictorie. Nec secunda opinio loquitur de completa ratione universalis, ut quaestio habet difficultatem, sed de quadam intentione posteriore naturaliter ratione ejus completa: nam indeterminatio quasi contraria, qua homo est sic indeterminatum, ut unica intellectione conceptum quidditative insit omni, praecedit naturaliter illam intentionem secundam, quae est universalitas Logica, sive habitudo de militis.
De illo igitur tertio modo accipiendi universale restat videre an sit primo in intellectu, et distinguo, quod dupliciter potest aliquid esse in intellectu objective, sicut modo loquimur de esse in. Uno modo habitualiter, et alio modo actualiter, sive in actu primo et secundo. Primo modo, est ibi quando est ibi ut immediate motivum ad intellectionem ; secundo modo, quando actualiter intelligitur ista esse secundum positionem Avicennae, simul sunt tempore, licet primum prius natura: licet enim non ponat speciem intelligibilem, per quam objectum est praesens primo modo manere in intellectu, nisi dum actu intelligit, tamen prius natura est objectum praesens ut motivum, quam ut intellectum actu, quia primum praecedit intellectionem ut causa, secundum sequitur sive concomitatur. Alius autem, qui negat speciem intelligibilem, non videtur quomodo possit illa duo esse distinguere, quia nullum esse habet objectum in intellectu secundum ipsum, nisi per actum intelligendi, et ita nullum esse primum, et ita nullo modo movebit intellectum, cujus tamen contrarium tenet ipse. Tertia via est communis, quod primum esse et tempore et natura praecedit esse secundum, et manet sine eo, secundum ponentes species intelligibiles manere sine actu. Inconveniens enim videtur retentionem proprii objecti post actum negare intellectui inquantum intellectus creatus, cum haec sit perfectionis in sensitiva, et licet conjungatur intellectus phantasiae, quaero, quae est perfectio intrinseca intellectus: accidit enim sibi inquantum intellectus conjungi cum phantasia, et licet sit imperfectior non conjuncto phantasiae, non tamen forte alterius rationis inquantum potentia; ergo sicut separatus est intrinsece retentivus, ita noster, licet minus.