MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit Aritlimelicam?
Post haec quaeritur de arithmetica quae est de numeris.
1. Numeri in sacra Scriptura sunt mystici, et secundum diversitatem numerorum, diversa per eos signantur, ut patet in ternario, senario, et denario, et hujusmodi, ut patet in multis Scripturis et Glossis. Ergo cognitio numerorum necessaria est in sacra Scriptura : ergo arithmetica.
2. Item, Computationes annorum fiunt saepe in sacris Scripturis, ut de Jacob,
de Isaac, et sic de aliis : ergo scientia algorismi necessaria est ad. sacram Scripturam.
3. Item, Festa diversa aguntur et in Scriptura agi describuntur, ad quae necessaria est scientia Computi : ergo et illa necessaria est ad sacram Scripturam.
Ex his igitur manifestum est, quod scientia arithmeticae utilis et necessaria est theologiae : ergo luit in beata Virgine .