72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. O scholares, discite,
Auribus percipite,
Oculis videte,
Quam beatam ducitis
Vitam, quam diligitis
Studium quietis.
Mane scholas petite,
Vespere recedite
Domum repetentes ;
Quis status felicior,
Quae vita securior
Inter nunc viventes.
2. Reges, duces, comites,
Principes et milites
Nunquam sunt securi,
Vivunt enim misere.
Arma debent gerere
Semper pugnaturi.
Appellantur domini,
Omini non homini
Talis laus debetur;
Bona transitoria
Sunt eorum gloria,
Sicuti videtur.
8. Mercatores avidi,
Nocte, die timidi
Flumina marina
Propter lucrum transeunt
Et quandoque pereunt
Morte repentina.
Quorum mercimonia
Sorte pendent dubia
Pariter et vita,
Visu miserabili
Pereunt de facili
Diu acquisita.
4. Rustici sunt asini,
Quibus terrae domini
Dominantur mire,
Quidquid habent, rapiunt,
Si non habent, adigunt
Pauperes abire.
De thesauro paupere
Magnis solent addere
Magnam portionem,
Sed eo flebilius,
Quod his Deus citius
Mittat ultionem.
5. Regula scholarium
Est excellens omnium
Vitae sanctitate,
Licet nulla similis,
Tamen est difficilis
In asperitate.
Soli Deo serviunt,
Sitiunt, esuriunt,
Quorum paupertatem
Enarrare nequeo,
Consequuntur ideo
Christi pietatem.
11. Ex istis colligite
Vitam, quam diligite
Semper, clericalem,
Singula pertranseo
Ita, quod nunc nescio
Similem vel talem.
Vos estis in medio
Libero arbitrio
Rite considentes,
Postquam senueritis,
Sacerdotes eritis
Deo servientes.
12. Qui in terris proprium
Linquunt, patrimonium
Habent spiritale;
Quapropter sollicite
Date preces debite
Propter donum tale.
Ipse vos ad gaudia
Transferat caelestia
Precibus placatus,
Ubi sine termino
Hymnum canit Domino
Populus beatus.