Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Probat infinitatem per tertiam viam finis, quia voluntas nostra aliquid majus omni finito appetit, et si infinitum esset oppositum suo objecto, id est, bono, illud odiret naturaliter, sicut odit non esse, secundum Augustinum, quod tamen est contra experientiam.
(a) Tertia via ex parte finis arguitur sic : Voluntas nostra omni finito aliquid majus potest appetere . et amare, sicut intellectus intelligere, et quod plus est, videtur inclinatio naturalis ad summe amandum bonum infinitum. Nam inde arguitur inclinatio naturalis ad aliquid in voluntate, quia ex se sine habitu prompte et delectabiliter vult illud voluntas libera. Ita videtur quod experimur de actu amandi bonum infinitum, imo non videtur voluntas in alio perfecte quietari, et quomodo illud non naturaliter odiret si esset oppositum sui objecti, sicut naturaliter odit non esse, secundum Augustinum de lib. arbit. cap. 2. Videtur enim quod si in infinitum repugnaret bono, quod nullo modo voluntas quietaretur in bono sub ratione infiniti, nec in illud faciliter tenderet, sicut nec in repugnans suo objecto.
Confirmatur ista ratio in sequenti via per simile de intellectu.