QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Universale sumptum pro denominato, non negative, sed contrarie, seu indeterminate positive ad multa, esse habitualiter in intellectu, et non tantum actualiter, id est, habet speciem intelligibilem post actum, unde intellectus agens cum natura facit universale hoc sensu. Vide eum 2. d. 3. quaest. 1. et 6.
Ad quaestionem igitur, quoad hoc membrum, dico quod universale tertio modo dictum non est in intellectu secundo modo ex necessitate, ita quod quasi illud esse sit sibi necessarium, sicut probant rationes contra secundam opinionem, sed. necessario est in intellectu primo modo, ita quod sine illo concomitante objectum, non inest ei universalitas. Hoc probat bene prima ratio contra primam opinionem. Sed quae est causa illius indeterminationis, qua objectum cum habet esse primum in intellectu, est complete universale? Respondeo, quod non sola res, quia non est ejus in se tanta indeterminatio, ut probat illa prima ratio. Nec etiam intellectus possibilis, quia non reciperet indeterminatius quam objectum esse factivum. In omni autem natura, ut arguit Aristoteles in 3. de Anima, text. com. 17. et 18. est dare aliquid, quo est omnia facere, dato aliquo, quod est omnia fieri, hoc est in tota natura universali, cuilibet potentiae passivae correspondet potentia activa, et si non extrinseca, intrinseca in eadem natura: ergo cum experiamur, quod est aliquis intellectus in nobis, quo est universale fieri, hoc est, cui insit aliquid, per quod objectum est praesens, ut universale, necesse est aliquid esse activum illius, et non extra, ut argutum est: ergo intra. Intellectus igitur agens concurrens cum natura aliquo modo indeterminata.ex se, est causa integra effectiva objecti in intellectu possibili secundum esse primum, et hoc secundum completam indeterminationem universalis; nec est alia causa, quod intellectus agens cum natura facit objectum sic esse, nisi quia est talis potentia, sicut nec quare calidum calefacit: est ergo natura in potentia remota ad determinationem singularitatis, et ad indeterminationem universalis, et sicut a producente conjungitur singularitati, ita a re agente, et simul ab intellectu agente conjungitur universalitati.
Et isto modo bene intelligitur illud dictum Avicennae, 5. Metaph. cap. 1. quod natura de se non est universalis, nec particularis, sed tantum natura. Et hanc tertiam indeterminationem probat tertium argumentum cum suis probationibus, non illam quae est universalis, quia illa minor salvat similitudinem, contrarietatem, etc. Et illo modo dicatur quid, et ista indeterminatio ejus est privativa, alia major quae est universalitas contraria. Sed quae est actio realis intellectus agentis? non videtur quod circa objectum reale, cum illud nihil sit in re. Hic dicunt quidam, quod abstractio non fit a phantasmate, sed ab objecto, quia nullam speciem intelligibilem ponunt.
Contra, objectum quando est in esse primo in intellectu, aliter se habet ad intellectum quam prius, quando non fuit in esse primo, quia nunc movet, prius non, nunc intellectus intelligit ex illa motione, et prius non: ergo aliqua mutatio facta est prius naturaliter quam intellectus intelligat: sed illa non est in phantasmate, patet, nec in intellectu agente, nec in eorum conjunctione, quia semper erant aequaliter conjuncta, ex quo illud phantasma infuit ; ergo oportet ponere in intellectu possibili aliquam mutationem priorem natura, ipsa intellectione, per quam objectum sit in esse primo in quo non fuit. Hoc conceditur, ita quod abstractio objecti non est aliqua actio realis, sed causatur species intelligibilis a phantasmate et intellectu agente simul, qua causata in intellectu possibili formaliter, simul causatur objectum abstractum ibi non formaliter, sed objective, et sic bene salvatur Avicenna 5. Metaph. cap. 2. de forma intelligibili. Licet enim sit duplex modus essendi in, tamen unus concomitatur alium necessario: nisi enim ponatur illa gignitio, nulla actio realis potest dari intellectui agenti, et ita nec aliqua circa objectum, quia illa nunquam est intentionaliter, nisi propter aliquam realem. Similiter nunquam objectum est abstractum, nec universale prius natura quam intelligatur, nisi ponatur quodcumque objectum habens phantasma in phantasia conjuncta intellectui agenti esse abstractum, et semper in esse primo, postquam ejus inest phantasia. Et tunc quomodo post addiscere est magis in potentia accidentali, quam ante ad speculari ? Respondeo, per habitum generatum, et phantastica ordinate occurrunt. Contra, iste habitus est in phantasia; si enim esset in intellectu possibili, quid facit circa phantasma, ut illud moveat intellectum possibilem, hic nunc, et illud tunc? non enim inclinat nisi potentiam in qua est. Sed quod illorum est prius scilicet esse in intellectu, vel illa indeterminatio, quae ponitur propria universali? Videtur quod esse in intellectu, nam intellectus agens primo videtur facere aliquid in intellectu possibili, ergo si facit universalitatem, hoc erit mediate. Contra, tunc universale erit posterius ente vero. Non enim solum est ens verum, quod est in intellectu in actu secundo, sed etiam quod in primo. Et videtur, quod sit imperfectius ens, ensverum quod est in habitu, quam quod est in actu. Item, singularitas prior est natura, quam esse in re, igitur a simili. Confirmatur, quia magis videtur universale abstrahere a quacumque existentia quam singulare. Ad istam dubitationem potest dici, etc.