REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Dirum quilibet naturaliter propagatus contrahat aliquod peccatum ?
Alens. 2. p. q. 122. m. I. D. Thom. 1. 2. q . 82. a. I. ethica . I. q. 2. D. Bonav. a. I. q . 2. Richard. a. 1. q . I. Vega 2. inTrid. c . 11. et 12. Bellarm. lib . 4. de statu peccati a cap. 3. Sot. 1. de nat. et gratia cap. 10. et 11. Scot. in Oxon. hic q. I. Resolvitur haec quaest, infra dist. 33.
Quod non. Augustinus de Vera Religione, et ponitur secundo lib. Retractationum, non tamen retractatur : Peccatum in tantum est voluntarium, quod si non sit voluntarium omnino, non est peccatum ; sed in naturaliter propagato non est aliqua culpa voluntaria.
Item, Augustinus 3. de Lib. arbit. Nullus peccat in eo, quod vitare non potest.
Item, Deus non peccat infundendo animam, nec parentes conjuncti ; pater enim et mater merentur generando ; igitur a nullo efficiente habebit peccatum.
Item, defectus naturales non sunt vituperabiles, sed miserabiles ; igitur si est sibi naturale, non est imputandum sibi.
Item, Adam non fuit melior tota natura humana in omnibus suppositis ; igitur non habuit naturam humanam ita perfecte, ut possibilis est haberi in omnibus individuis ;
igitur ipse non potuit totam inficere.
Item, quale est aliquid in instanti creationis, tale creatur, quia non potest in eodem instanti esse, et non esse ; cum igitur anima creetur munda, in instanti creationis est munda, et pari ratione potest esse semper tempore subsequenti.
Oppositum, Augustinus in littera, et adducit auctoritatem Apostoli, ad Rom. 5. Per unum hominem peccatum intravit in mundum.