De formatione corporis christi, quae non est ex semine.
Non tamen fuit conveniens ut eodem modo formaretur corpus christi in humana natura, sicut formantur aliorum hominum corpora. Cum enim ad hoc naturam assumeret ut ipsam a peccato mundaret, oportebat ut tali modo assumeret quod nullum contagium peccati incurreret.
Homines autem peccatum originale incurrunt ex hoc quod generantur per virtutem activam humanam, quae est in virili semine, quod est secundum seminalem rationem in Adam peccante praeextitisse.
Sicut enim primus homo originalem iustitiam transfudisset in posteros simul cum transfusione naturae, ita etiam originalem culpam transfudit transfundendo naturam, quod est per virtutem activam virilis seminis. Oportuit igitur absque virili semine christi formari corpus.
Item. Virtus activa virilis seminis naturaliter agit, et ideo homo qui ex virili semine generatur, non subito perducitur ad perfectum, sed determinatis processibus.
Omnia enim naturalia per determinata media ad determinatos fines procedunt.
Oportebat autem corpus christi in ipsa assumptione perfectum esse, et anima rationali informatum, quia corpus est assumptibile a dei verbo inquantum est animae rationali unitum, licet non esset perfectum secundum debitam quantitatem.
Non ergo corpus christi formari debuit per virilis seminis virtutem.