Mariale sive quaestiones super evangelium
Quaestio cxxiii. qualiter b. virgo fuerit multifarie praefigurata?
Quaestio cxlviii. utrum communicaverit passioni filii?
Quaestio clxiii, utrum b. virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
Utrum sciverit Geometriam ?
Post haec quaeritur de geometria.
In sacra Scriptura sunt diversae mensurae et mensurationes. Mensurae ephi, bati, cori, modii, et consimiles mensurationes, ut patet in tabernaculo, et in templo . De hujusmodi autem est scientia geometriae et consimiles : ergo hujusmodi scientiae necessariae sunt thelogiae .