72. De Beata Maria V. Tempore Paschali.
80. In Festo S. Nicolai. De Episcopo Puerorum.
86. De paenitentia non differenda.
91. De Paenitentia et de Statu mundano.
93. Planctus de temporum nequitia.
95. Adhortatio ad bellum sacrum.
96. Adhortatio ad bellum sacram.
98. Pro Vacatione in Natali Domini.
99. Pro Vacatione in Natali Domini.
100. Pro Vacatione in Natali Domini.
101. Pro Vacatione in Natali Domini.
102. Pro Vacatione in Natali Domini.
108. Altercatio inter Fratres et Magistrum.
II. CANTIONUM BOHEMICARUM AUCTARIUM.
122. De sanctissima Trinitate.
123. De sanctissima Trinitate.
158. De ss. Iacobo et Christophoro.
159. De s. Iohanne Evangelista.
177. De sanctissima Trinitate.
1. Castitatis speculum,
Scholares, amate,
Relinquentes saeculum
Scholas frequentate,
Puerorum rudimenta,
Precor, ut colatis
Et virtutum incrementa
Summe diligatis.
2. Boetii studia
Iubent amovere
Veneris incendia
Nec in his gaudere;
Assumatur pro exemplo
Lucretiae natus,
Corrigatur sic extemplo
Iuvenilis status.
3. Commessationibus
Sed. heu, iam assuescunt,
Suis lectionibus
Omnino marcescunt,
Sicut causa et causati
Se contingunt sedes,
Sic sunt Bacchus foederati
Atque Ganymedes.
4. Intricatis vestium
Gaudent ornamentis
Et suorum crinium
Torvis polimentis,
Gulam suam decorare
Fuco concupiscunt,
Magistratum honorare
Pauci iam addiscunt,
5. Tabulatis calceis
Incedunt elati
Et in semircirculis
Gyrant ut inflati;
Nolunt scholis interesse
Truphis inhiantes,
Sed festinant hic abesse
Vanis ambulantes.
6. Vitia dementiae,
Scholares, fugate,
Nectare scientiae
Vos inebriate,
Toto nisu custodite
Morum honestates,
Ut aeternae vobis vitae
Dentur dignitates.