Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Tertia via. Hic Doctor per rationem finis probat primum effectivum esse infinitae perfectionis, et ratio stat in hoc, quia appetitus naturalis nullo modo est ad impossibile, ut patet a Doctore in 1. d. 45. Sed voluntas naturalis naturaliter appetit infinitum bonum ut patet, quia dato quocumque bono infinito, non summe quietatur, nam si bonum infinitum non esset conveniens voluntati naturali, statim illud refugeret, cujus oppositum experimur. Dicit etiam loquendo de voluntate rationali, sic experimur in nobis quod sine quocumque habitu acquisito vel infuso valde delectabiliter appetit, et vult actu elicito in ente infinito quietari, quia dato quocumque ente finito, adhuc delectabiliter appetit infinitum.
Nec judicio meo solvunt rationem Doctoris, illi qui dicunt respondendo ad hanc rationem, quod oportet prius probare ens infinitum esse possibile ad hoc ut appetitus naturalis possit illud appetere ; et similiter cum dicunt de appetitu rationali quod ratio non concludit, quia voluntas potest esse impossibilium, ut patet 3. Ethic. cap. 5. et hoc expresse vult Doctor in 2. dist. 6. et in 4. dist. 49. De appetitu naturali non est necesse probare illi, an appetibile ab ipso sit possibile, cum talis appetitus simpliciter praecedat omnem cognitionem, ut patet a Doctore in primo Metaph. et in 2. et in 4. Sent. Praeterea, cum inclinatio naturalis sit major quacumque inclinatione cujuscumque habitus, ut patet in 4. dist. 49. et valde inclinamur ad bonum infinitum, sequitur quod tale bonum est possibile in rerum natura. Et cum ultra dicunt, quod etiam voluntas rationalis est impossibilium, verum est, loquendo de volitione conditionata sive de volitione non efficaci, ut Doctor declarat in 2. dist. 6. et in 4. dist. 48. sed loquendo de volitione sequente syllogismum practicum, sive de volitione efficaci non est respectu impossibilium, ut probat ubi supra. Cum ergo intellectus, ex natura intellectus, habeat ens inquantum ens pro objecto adaequato, saltem ad quod naturaliter inclinatur, ut patuit in quaest. 1. prolog. et Doctor etiam declarat in 14. quodlib. Cum intellectus ergo non abhorreat bonum infinitum, imo delectabiliter illi assentiat, sequitur quod voluntas sequendo talem cognitionem intellectus in volendo, hujusmodi bonum non erit respectu impossibilis, sed respectu possibilis.