IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Supposito quod gratia summa sit creabilis, probat eam posse dari animae Christi. Primo, quia non est determinata ad ullum gradum gratiae. Secundo, est eadem ratione receptiva gratiae, ac Angelus. Tertio, gratia et natura intellectualis sunt prima extrema proportionis, perfectio supernaturalis et perfectibile supernaturale ; ergo quaelibet gratia in qualibet natura supernaturali recipi potest. Doctor has fuse tractat.
Secundum, quod magis est ad propositum, supponendo quod summa gratia possit unica actione creari, probo (o) quod ista possit conferri animae Christi. Primo, quia subjectum receptivum accidentis convenientis, habentis gradus, quod non determinatur ex se ad aliquem gradum, potest quantum est ex se, recipere illud accidens secundum quemcumque istorum graduum ; anima est tale subjectum respectu gratiae ; ergo potest quantum est ex se, recipere quemcumque gradum gratiae. Major declaratur per oppositum ; ideo enim aqua non potest quemcumque gradum caloris recipere, quia calor est accidens disconveniens aquae in aliquo gradu, et aliquis ejus gradus non posset esse in aqua, manente aqua in sui natura, sed oportet aquam corrumpi; ideo etiam aer cui calor est accidens conveniens, non potest quemcumque gradum caloris recipere, quia ex natura sua determinatur ad certum gradum caloris habendum ; ita etiam est de mixtis. Sed quando accidens est habens gradus et conveniens subjecto, et non determinatur subjectum ad aliquem gradum certum habendum, non videtur quare non possit sibi quicumque gradus inesse, quia non invenitur contradictio, et ubicumque non invenitur contradictio, illud ponitur absolute possibile.
Vel sic potest formari ratio et brevius : susceptivum formae habentis gradus, cui nullus repugnat, potest quemlibet recipere ; anima sic se habet respectu gratiae. Probo, si alicui susceptivo, inquantum tale (per quod excluditur quaelibet ratio activi concomitans) repugnat aliquis gradus gratiae, repugnat et cuilibet ejusdem rationis, quia quodlibet capax gratiae, est capax, ut ejusdem rationis, per secundam rationem hic ; nullus autem gradus gratiae repugnat cuilibet susceptivo ; ergo nec alicui.
Praeterea, Angelus et anima comparantur ad gratiam secundum eamdem rationem receptivi, quia ipsa, ut recipitur, est forma ejusdem rationis, et ita recipientia, inquantum recipiunt, sunt ejusdem rationis. Exemplum, sicut albedo est ejusdem rationis in lapide et ligno, ita ista, ut comparantur ad albedinem, non sunt alterius rationis, imo accidit eis esse alterius rationis, ut recipiunt formam ejusdem rationis ; gratia autem animae et Angeli est ejusdem speciei, alioquin una universaliter excederet aliam, et ita omnis gratia animae esset major quacumque gratia Angeli, vel e converso ; utrumque est falsum ; ergo ambo ista comparantur ad gratiam, non ut sunt in substantia alterius rationis. Sed ista alteritas accidit eis ut recipiunt tale accidens, et ita quantam potest recipere Angelus, tantam potest anima recipere ; summam autem creabilem potest aliquis Angelus recipere ; ergo et anima ; ergo et ista anima.
Praeterea, quando inter aliqua extrema communia est proportio, ut inter aliqua extrema illius proportionis, ipsa est inter quaecumque contenta sub altero extremo. Exemplum, calefactivum et calefactibile sunt prima extrema fundata super habens calorem in actu et in potentia ; in quibuscumque ergo inve- niuntur istae rationes actualiter calidi, et potentialiter calidi, illis potest inesse talis proportio. Sed prima extrema hujus proportionis, perfectio supernaturalis et perfectibile supernaturale, sunt gratia quantum ad propositum, et natura intellectualis ; ergo in quibuscumque contentis sub alterutro extremo, est ratio istius proportionis, et ita quaecumque gratia potest esse perfectio cujuscumque naturae intellectualis. Exemplum ad hoc : Si color se habeat ad superficiem primo ut perfectio ad perfectibile, et non determinatur ex natura alterius extremi ad aliquid inferius, ut sit extremorum proportionis ; quaelibet superficies potest perfici a quocumque colore. Quod si extrema determinentur aliunde, puta, quod superficies, unde talis, substantiae, scilicet lapidis, fiat determinatum extremum talis coloris, tunc ista superficies non potest recipere quemcumque colorem, quod non est ex parte ejus qua perfectibile est, sed inquantum illud cujus est, determinat sibi certam speciem vel certum gradum coloris ; sed si absolute esset perfectibile, et reliquum, perfectio quaelibet posset perfici a quocumque gradu.
Hic juxta primum membrum distinctionis, scilicet exponendo superlativum positive, est unum dubium: Utrum de potentia ordinata Dei. posset fieri alia gratia aequalis isti. Et videtur quod non, quia nulla alia natura posset esse caput habentium gratiam, quia non possunt esse duo capita, sicut nec duo suprema in eodem ordine. Similiter si posset dari alicui alii tanta gratia, ergo posset tantum proficere in meritis, quod posset tantum mereri, quod videtur absurdum.
Hic posset dici, quod licet Deus de potentia absoluta posset tantam gratiam conferre alii naturae, sive assumptae, sive forte non assumptae ; non tamen de potentia ordinata, quia secundum leges jam positas a sapientia divina, non erit nisi unum caput in Ecclesia, a quo sit influentia gratiarum in membris.