QUAESTIONES SUBTILISSIMAE SUPER LIBROS METAPHYSICORUM
QUAESTIO I. Utrum ens dicatur univoce de omnibus ?
Quantum autem ad quartum articulum, sive de uno transcendente, sive de uno unum verum bonum
QUAESTIO IV. Utrum inter contradictoria sit medium?
Posset dici ad quaestionem sic :
QUAESTIO VIII. Utrum materia per se generetur ?
QUAESTIO IX. Utrum forma generetur per se ?
QUAESTIO XIV. Utrum singulare per se intelligatur ?
QUAESTIO XVIII. Utrum universale sit aliquid in rebus ?
de quo 2. d. 3. q. 6. n. 12. et genua de quo 1. d. 8. quaest. 3. num. 16.
QUAESTIO I. Utrum potentia et actus opponantur?
cum tamen istae non coincidant in idem numero.
QUAESTIO XIV. An aliquid possit moveri a seipso ?
QUAESTIO III. Utrum prima causa sit in genere ?
QUAESTIO XII. Utrum tantum linum uni sit contrarium?
QUAESTIO XIII. UtnimdeXJno dicatur quod sit
Unum non est paucum, quia paucum est multitudo excessa. Vide expositionem Doctoris in textum hunc.
QUAESTIO XIX. Utrum duae differentiae differant inter se ?
QUAESTIO III. Utrum principia omnium sint eadem ?
Dicendum, quod sicut possibile uno modo opponitur necessario, impossibili,
QUAESTIO VI. Utrum in substantia prima sit materia
QUAESTIO XX. Utrum Intelligentiae differant specie
QUAESTIO XXII. Utrum primum principium intelligat se?
QUAESTIO XXVI. Ut rum intellectus primi sit discursivus
Scholium.
Eamdem naturam, quae est in re, et singulariter existens, fieri potest universalis per relationem ad intellectum, ut cogniti ad cognoscens: potest tamcn univerale non esse in re, sed nequit esse non in intellectu. Ista habes 2. d. 3. q. 1. et 6. fuse tractata a Doctore.
Quoad secundum membrum quaestionis scilicet an sit in re? Respondeo, esse in intellectu primo modo vel secundo, non est nisi habere relationem rationis ad intellectum. Istud autem quod est in re, bene habet istam relationem: ergo illud, quod est universale, est in re. Confirmatur, aliter in sciendo aliqua de universalibus, nihil sciremus de rebus, sed tantum de conceptibus nostris, nec mutaretur opinio nostra a vero in falsum, . propter mutationem in existentia rei. Potest igitur universale esse in re, ita quod eadem natura est, quae in existentia per gradum singularitatis est determinata et in intellectu, hoc est, ut habet relationem ad intellectum, ut cognitum ad cognoscens, est indeterminata, ita quod sicut ista duo esse concurrunt per accidens in eadem natura, et posset utraque esse sine altera, ita etiam determinatio et indeterminatio praedicta. Et ex hoc apparet, quod non est necesse illud, quod est universale, esse in re, licet possit, sicut necesse est ipsum esse in intellectu.
Contra, contraria non insunt eidem, determinatio qua est hoc, et indeterminatio qua est idem huic et illi, sunt conceptus contrarii secundum praedicta. Dicitur, quod non insunt secundum idem, quia unum secundum unum esse, et aliud secundum aliud esse, sed tunc oporteret ponere illa esse naturaliter esse priora istis contrariis. Similiter, quod absolute contraria compatiuntur se in eodem, non videtur; nec aliqua diversa secundum quae contraria insunt, puta album et nigrum secundum aliam, et aliam partem superficiei, talia non insunt eidem subjecto proprio. Si autem ad totum comparantur, respectu ejus sunt contraria secundum quid. Item, quomodo intelligitur quid absolute, vel quomodo singulare, si semper natura cum intellectu agente, facit indeterminatum complete in intellectu possibili? Item estne abstractio illa intellectus agentis, perfectionis? Videtur quod sic, quia sine intellectu agente non posset esse intellectio abstracti; ergo illud adjungitur, ut concausa propter perfectionem majorem. Contra, cognoscere confuse est imperfectionis: ergo magis confuse imperfectius.
Ad primum de contrariis, posset dici, etc. Ad aliud dicitur, quod quid intelligitur absolute, et ita id quod est singulare, sive in differentia universalis, quando natura sola movet intellectum sine intellectu agente, sed singulare inquantum hoc, nunquam movet, ut prius dictum est: igitur non intelligitur, nisi ab intellectu intelligente res, inquantum sunt in se manifestae; nam quia primo movetur, primo modo visus videt singulare: secundo modo, non: tertio modo quando coagit intellectus agens naturae, intelligitur universale complete. Contra, fictio videtur, quod intellectus agens quandoque coagit phantasmati, et quandoque non, cum utriusque virtus activa sit naturalis et non libera. Item, quomodo phantasma sola virtute propria movebit intellectum possibilem? Ad secundum argumentum, cujuslibet potentiae passivae proprium objectum, secundum quod objectum, est motivum ejus; ergo proprium objectum intellectus agentis, si responsio sit vera.
Respondeo, quod prima propositio est falsa, nam potentia cognoscitiva non tantum habet recipere speciem objecti, sed etiam tendere per actum suum in objectum, et illud secundum est essentialius potentiae. Primum requiritur propter imperfectionem potentiae, et objectum principalius est objectum, quia in ipsum tendit potentia, quam quia imprimit speciem, quod patet, si Deus imprimeret speciem intellectui, vel etiam in oculo, eodem modo ferretur in objectum, sicut modo, et objectum ita esset objectum ; sed Deus non esset objectum, quia in ipsum non tendit, et tamen ipse imprimit sicut impressit Angelis species creaturarum: haec ergo est vera:Cu-juslibet passivi est aliquod motivum per se, sed non oportet in potentiis apprehensivis, quod illud motivum sit proprium objectum potentiae sub ratione, qua objectum terminat actum potentiae. Hoc patet in voluntate, qui enim dicunt eam passivam, dicunt eam moveri ab objecto, secundum quod in intellectu est; sed tendere in objectum, non secundum quod est in intellecta, sed secundum quod est in se, juxta illud Commentatoris 12. Metaphysic. commento 36. Balneum secundum quod in anima, movet apjietitum effective, secundum autem quod in re extra movet, ut finis. Sed propria ratio objecti voluntatis est ratio finis, et ut res est in se, et non ratio efficientis, vel ut in intellectu ; ergo. Patet falsitas propositionis, et quomodo verificatur, imo nec vera est in potentiis naturalibus ; objectum enim proprie potentiae passivae est ens actu, vel actus ad quem terminatur, et illud non agit inpotentiam passivam: sed aliud agens in ipsam producit illum actum, vel illud ens actu. A simili, haec est falsa, omnis potentia activa nata est per se agere in suum objectum, si suum objectum sit terminus actionis suae. Terminus actionis intellectus agentis non est phantasma in quod agit, sed universale, saltem in cognitivis videtur verum. Intellectus Dei activus est respectu essentiae suae, nec tamen quidquam agit in ipsam. Similiter voluntas nostra nihil agit in objectum, etiam secundum ponentes ipsam activam, sed tantum actione sua intendit in objectum. Probatur falsitas primae, nec enim omni,nec soli objecto conveniret movere; ergo, etc.
ANNOTATIONES.
Sequitur quaestio decima octava de universali, t. c. 44. quae famosa est, difficilis, quae bene ordinaretur post sequentem quaestionem, sed ut saepe dixi, ordo non nocet. Ante oppositum replicat brevibus argumenta superius facta quaestione 13. de unitate reali minori, unitate numerali, quae ibi notavi posse dici Extra, vel additio, vel certe hic; ubique tamen ad majorem expressionem possunt legi et ponderari.
Opiniones in hac materia plures fuerunt. Vide Thomam in tractatu de Universalibus, et 2. 2. q. 47. Epicurei enim, et Platonici hic aliter sentiunt. Vide i. Posterior. contra Platonem, et hic Aristotelem. In principio igitur solutionis tractat quaestionem secundum phantasiam Platonis, et impugnat brevibus.
Consequenter recitat opiniones Latinorum duas extremas. Prima est Realislarum aliqualiter nimis descendentium, et rebus sensibilibus ultra modum involutorum. Secunda est Nominalium et Thomistarum. Quaere Durandum, Hervaeum, Thomam Anglicum, et alios quam plures illius viae ad propositum, et super 1. Posterior. et Phys. et in Logicalibus, et specialiter super Porphyrio, ut nosti. Utramque impugnat, quia nimis excedunt, et in extremis.
Infra in impugnatione secundae opinionis ibi : Ad ista posset dici quod licet objectum sit prius, etc. usque illuc : Contra modum ponendi, etc. assignatur Extra, vel additio in aliquibus originalibus, et satis recte.
Deinde respondeo ex intentione propria ad quaesitum, praemittit quasdam distinctiones, et applicat membra ad praedictas opiniones, et ibi tangit de specie intelligibili. Vide optime 3. d. primi, q. 6. et 3. d. 2. q. 1. et in qq. Logicalibus super Porphyrio, et 2. part. 3. d. 2. et consequenter ad quaesitum respondet formaliter, ubi duo principaliter facit, et totius processus est satis clarus, sed valde notandus, ideo totam litteram distincte declarat, ut scis.
Infra ibi : Ad istam dubitationem potest dici, etc. ubi communiter non habetur plus in littera, adde tu ex his quae supra q. de ente vero dixit in 6. et ex 3. d. 2. ubi prius et alibi, et specialiter ex 45. dist. 4. q. 3. et aliqualiter 8. dist. primi, q. 3. et alibi saepe ut nosti.
Ulterius infra ibf: Contra, cognoscere confuse, etc. usque ad finem notatur, ut additio vel Extra in aliquibus originalibus, sed littera notabilis et subtilis, ideo legatur si placuerit; ponderabis vero solutionem illam quam incipit, et non prosequitur cum dicit : Ad primum de contrariis, etc. non enim secundum idem insunt, nec eodem modo, nec in eadem acceptione, ut patet, sicut responsio immediate addita dicit, sed replicam consequenter adductam evadere, ut nosti. Et videtur tota littera non multum necessa ria, et Extra: atque pro majori parte supra q. 13. habetur, nihilominus faciliter omnia hic bene applicari possunt et defendi, quare, etc.
Controversiam quamdam, quae videtur hic, et in Logicalibus super Porphyrio q. 8. de subjecto Universalis, ut est intentio secunda, pondera, ut ibi nota vi prolixe, et solve, et multa tange ex his quae ibi collegi.
Prolixas quaestiones plurium modernorum in hac materia, vide super 1. Physicor. sed Parisienses resolutos ubique imitabere.
Adverte etiam, quod multum refert dicere universalia realia et communia, vel communicabilia, vel naturae vel quidditates tales in hac materia, nam primum est improprie dictum, caetera vera et proprie dicta.
Oportet autem primum intendere de his, quae secundum divisiones definitionibus. Nihil enim aliud est in definitione, quam primum dictum genus et differentiae. Text. com. 43.