REPORTATA PARISIENSIA LIBER SECUNDUS.
Secundo arguitur contra rationem adductam prima quaest. quarti contra Avicennam, 9. Metaph. c.
Circa quaestionem Theologi conveniunt in conclusione, quod non esse mundi praecessit esse
QUAESTIO II. Utrum Angelus sit in loco ?
QUAESTIO UNICA. Utrum Angeli meruerint beatitudinem
QUAESTIO II. Virum omnes Angeli mittantur ?
Sed contra hoc arguitur primo, quia secundum hanc opinionem, non videtur posse salvari generatio,
Secundo dico, supponendo quod lux dicitur ut est in fonte, lumen
QUAESTIO I. Utrum caelum, sit substantia simplex ?
Ad quaestionem, dico quod sic, ut patet Genes. 5. et Regum
QUAESTIO UNICA. Utrumpeccatum A dae fuit gravissimum 1
QUAESTIO UNICA. Utrum gratia sit virtus ?
QUAESTIO UNICA. Utrum bonum sit causa mali
QUAESTIO II. Utrum actus ille sita Deo, ut peccatum ?
QUAESTIO I. Utrum Synderesis sit in voluntate ?
Utrum peccatum originale sit carentia justitiae originalis ?
Alens. et D. Thom. citati. D. Bonav. hic art. 2. quaest. Richard. art. 4. quaest. I. Durand, quaest. 3. Occham quaest, utt. Gabr. hic qusest. 1. Vasq. 1. 2. d. 132. cap. 8. et 9. Scot. inOxon. hic . Resolvitur quaest, dist. 33.
Quod non. Adam habuit carentiam justitiae originalis, et non peccatum originale, quia in eo fuit actuale.
Item, peccans post Baptismum habet carentiam justitiae originalis ; igitur esset ejusdem potentiae, cujus erat illa justitia ; sed ipsa est in voluntate, peccatum originale non ; tum quia si contrahitur ex carne, cum essentia animae perficiat carnem immediate, et non ipsa voluntas, magis erit in essentia animae quam in voluntate ; tum quia essentia animae dat esse loti, et non ipsa voluntas ; tum quia mors competit toti. Unde vult Augustinus de Lib. arbitr. per peccatum originale contrahitur caecitas quantum ad intellectum ; hujusmodi proprietates non sunt ipsius voluntatis primo.
Oppositum, non potest esse aliud, nisi vel concupiscentia, vel ignorantia, vel justitiae carentia originalis. Non est concupiscentia, quia illa est naturalis, quia naturaliter potentia appetitiva inclinatur in suum objectum, et appetitus intellectivus naturaliter condelectatur appetitui inferiori, et peccatum originale non fuit naturale. Neque fuit peccatum originale ignorantia, quia baptizatus est ignorans sicunt prius, et tamen mundatus ab originali.
Dices, in Baptismo inducitur habitus fidei excludens ignorantiam habitualem, etsi non actualem.
Contra, igitur oppositum justitiae originalis esset peccatum infidelitatis ; igitur quilibet esset infidelis, carens justitia originali.